Postquam determinavit magister de poenitentia quantum ad totum et partes ejus, hic incipit determinare de potestate ministrorum, quibus hujus sacramenti dispensatio est commissa; et dividitur in partes duas: in prima determinat de ipsa potestate, quae claves ecclesiae dicuntur; in secunda determinat de habentibus claves, 19 dist., ibi: postquam ostensum est quae sint claves apostolicae, et quis eorum usus, superest investigare quando istae claves dentur, et quibus. Prima in duas: in prima movet quaestionem ex praedictis de potestate ministrorum; in secunda determinat eam, ostendens quae dicantur claves ecclesiae, et ad quid se extendant, ibi: claves istae non sunt corporales, sed spirituales. Et haec pars in duas: in prima determinat de clavibus ecclesiae ordinatis ad peccatorum remissionem; in secunda determinat de quibusdam circa peccatum existentibus, per quorum ablationem peccatum remitti dicitur, ibi: hic quaeritur, quae sit illa macula, et quae sint illae tenebrae interiores, a quibus deus interius animam purgat. Prima in duas: in prima determinat de clavibus, in secunda de effectu earum, ibi: sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos.
Circa primum duo facit: primo ostendit quid sint claves; secundo ostendit quid sit usus earum, ibi: usus vero harum clavium multiplex est.
Sed quaeritur, utrum a peccato solvere valeat sacerdos. Hic inquirit de effectu clavium; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod potestas clavium non se extendit ad remissionem culpae; quia hoc solius dei est. In secunda ostendit per quem modum sacerdotes dicuntur peccata remittere, ibi: nec ideo tamen negamus sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata.
Circa primum tria facit: primo ponit opinionem quorumdam qui dicebant, quod potestas clavium se extendat ad remissionem poenae aeternae, quamvis non se extendat ad remissionem culpae; secundo ponit aliam, quae dicit, quod ad neutrum horum se extendit, ibi: alii vero dicunt, solum deum, non sacerdotem, debitum aeternae mortis dimittere. Tertio confirmat hanc secundam opinionem, cui consentit per rationes et auctoritates, ibi: cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur.
Nec ideo tamen negamus, sacerdotibus concessam potestatem dimittendi et retinendi peccata. Hic inquirit modum quo sacerdotes dicantur peccata remittere; et circa hoc tria facit: primo ostendit per auctoritates, quod sacerdotes aliquo modo peccata remittunt; secundo ostendit quod sacerdotes aliter quam deus peccata remittant, ibi: hoc sane dicere ac sentire possumus; tertio movet quamdam dubitationem ex modis assignatis, ibi: secundum hos ligandi et solvendi modos quomodo verum est quod dicitur? etc.. Circa secundum tria facit: primo ostendit quomodo se habeat sacerdos in ligando et solvendo quantum ad culpam; secundo quomodo se habeat quantum ad poenam in foro conscientiae injungendam, ibi: ligant quoque sacerdotes, dum satisfactionem poenitentiae confitentibus imponunt; tertio quantum ad poenam excommunicationis, quae infligitur in foro contentioso, ibi: est et alius modus ligandi et solvendi.
Hic est duplex quaestio. Prima de clavibus.
Secunda de excommunicatione.
Circa primum quaeruntur tria: 1 de clavibus secundum se; 2 de remissione peccatorum, ad quam ordinantur claves; 3 de effectu clavium.