Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in corporalibus dicitur clavis instrumentum quo Ostium aperitur. Regni autem Ostium nobis clauditur per peccatum et quantum ad maculam, et quantum ad reatum poenae; et ideo potestas qua tale obstaculum regni removetur, dicitur clavis. Haec autem potestas est quidem in sanctissima trinitate per auctoritatem; et ideo dicitur a quibusdam quod habet clavem auctoritatis; sed in christo homine fuit haec potestas ad removendum praedictum obstaculum per meritum passionis, quae etiam dicitur januam aperire; et ideo dicitur habere secundum quosdam claves excellentiae.
Sed quia ex latere dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus ecclesia fabricatur; ideo in sacramentis ecclesiae efficacia passionis manet; et propter hoc etiam in ministris ecclesiae, qui sunt dispensatores sacramentorum, potestas aliqua manet ad praedictum obstaculum removendum, non propria virtute, sed virtute divina, et passionis christi; et haec potestas metaphorice clavis ecclesiae dicitur; quae est clavis ministerii.
Ad primum ergo dicendum, quod Ostium caeli, quantum est de se, semper est apertum; sed alicui clausum dicitur propter impedimentum intrandi in caelum, quod in ipso est. Impedimentum autem totius humanae naturae ex peccato primi hominis consecutum, per passionem christi amotum est; et ideo joannes post passionem vidit in caelo Ostium apertum; sed adhuc quotidie alicui manet clausum per peccatum originale quod contrahit, vel actuale quod committit; et propter hoc indigemus sacramentis, et clavibus ecclesiae.
Ad secundum dicendum, quod hoc intelligitur de clausione qua Limbum clausit, ne aliquis ultra in illud descendat; et de apertione qua Paradisum aperuit, remoto impedimento naturae per suam passionem.
Ad tertium dicendum, quod clavis inferni qua aperitur et clauditur, est potestas gratiam conferendi; per quam homini aperitur infernus, ut de peccato educatur, quod est inferni porta, et clauditur, ne homo ultra in peccatum labatur gratia sustentatus.
Gratiam autem conferre solius dei est; et ideo clavem inferni solus retinuit. Sed clavis regni est potestas etiam dimittendi reatum poenae, per quem homo a regno prohibetur; et ideo magis potest dari homini clavis regni quam clavis inferni: non enim idem sunt, ut ex dictis patet. Aliquis enim ex inferno educitur per remissionem aeternae poenae, qui non instanti in regnum introducitur propter reatum temporalis poenae quae manet. Vel dicendum, ut quidam dicunt, quod idem est clavis inferni et caeli; quia ex hoc ipso quod alicui aperitur unum, clauditur alterum; sed denominatur a digniori.