Ad primum sic proceditur. Videtur quod incompetens sit haec definitio excommunicationis a quibusdam posita: excommunicatio est separatio a communione ecclesiae quo ad fructum, et suffragia generalia. Suffragia enim ecclesiae valent eis pro quibus fiunt. Sed ecclesia orat pro eis qui extra ecclesiam sunt, sicut pro haereticis et Paganis.
Ergo etiam pro excommunicatis, qui extra ecclesiam sunt; et sic eis suffragia ecclesiae valent.
Praeterea, nullus amittit suffragia ecclesiae nisi per culpam. Sed excommunicatio non est culpa, sed poena. Ergo per excommunicationem non separatur aliquis a suffragiis ecclesiae communibus.
Praeterea, fructus ecclesiae non videtur aliud esse quam suffragia; non enim potest intelligi de fructu bonorum temporalium, quia haec excommunicatis non auferuntur. Ergo inconvenienter utrumque ponitur.
Praeterea, excommunicatio minor, quaedam excommunicatio est. Sed per eam homo non perdit suffragia ecclesiae. Ergo definitio non est communis.