Ad tertiam quaestionem dicendum, quod excommunicationes non habent connexionem in aliquo; et ideo possibile est quod aliquis ab una absolvatur, et in altera remaneat. Sed circa hoc sciendum est, quod aliquis quandoque est excommunicatus pluribus excommunicationibus ab uno judice; et tunc, quando absolvitur ab una, intelligitur ab omnibus absolvi, nisi contrarium exprimatur; vel nisi in casu quo quis absolutionem impetrat de una tantum causa excommunicationis, cum pro pluribus excommunicatus sit. Quandoque autem est excommunicatus a diversis judicibus; et tunc absolutus ab una excommunicatione, non propter hoc est absolutus ab altera, nisi omnes alii ad petitionem ejus excommunicationem suam confirmaverint, vel nisi omnes uni demandent absolutionem.
Ad primum ergo dicendum, quod omnia peccata habent connexionem in aversione voluntatis a deo, cum quo non potest esse peccatorum remissio; et ideo unum peccatum sine altero remitti non potest. Sed excommunicationes non habent aliquam talem connexionem; nec iterum absolutio ab excommunicatione impeditur propter voluntatis contrarietatem, ut dictum est; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod sicut pluribus de causis erat aliquis extra ecclesiam, ita possibile est quod ista separatio removeatur quantum ad unam causam, et remaneat quantum ad alteram.
Haeresis utrumque non habet; quia etsi habeant ordinem, amittunt tamen jurisdictionem ab ecclesia praecisi.
Verbum dei peccata dimittit, scilicet auctoritate; sed sacerdos, inquantum sacramentum praebet ministerio; inquantum autem poenam imponit, sic idem ipse judex dicitur.
Nullius potestatis jura exercet, ut scilicet actio ejus ad interiores maculas mundandas pertingat.
Ecclesiae caritas peccata dimittit. Videtur non esse ad propositum; quia hic non agitur de dimissione per modum meriti, sed de dimissione per modum sacramenti.
Et dicendum, quod meritum ecclesiae est sub dispensatione clavium; et ideo tam ex merito christi, quam aliorum qui sunt de ecclesia, ecclesiae claves efficaciam habent.
Peccatum dicitur tenebra, quia intellectus obtunditur.
Contra, multi peccatores inveniuntur qui habent optimum intellectum ad capiendum.
Et dicendum, quod loquitur de obtusione intellectus practici, secundum quod omnis malus est ignorans; et non de obtusione intellectus speculativi.