Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtus aliquid agendi est in instrumento et in per se agente, non eodem modo; sed in per se agente perfectius. Potestas autem clavium quam nos habemus, et aliorum sacramentorum virtus, est instrumentalis; sed in christo est sicut in per se agente ad salutem nostram; per auctoritatem quidem, inquantum est deus, sed per meritum, inquantum est homo. Clavis autem de ratione sua exprimit potestatem aperiendi et claudendi, sive aliquis aperiat quasi principale agens, sive quasi minister; et ideo in christo oportet ponere clavem, sed altero modo quam sit in ejus ministris; et ideo dicitur, quod habet clavem excellentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod character de sua ratione dicit aliquid ab aliquo derivatum; et ideo potestas clavium, quae est in nobis a christo derivata, sequitur characterem quo christo conformamur; sed in christo non sequitur characterem, sed principalem formam.
Ad secundum dicendum, quod clavis illa quam christus habuit, non erat sacramentalis, sed sacramentalis clavis principium.