Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod non oporteat quod fraterna admonitio praecedat denuntiationem ecclesiae faciendam. Quia secundum Augustinum in Lib. De mendacio, ex factis sanctorum colligimus quid in Scripturis sentire debeamus. Sed christus denuntiavit Judam discipulis ante admonitionem factam, ut patet joan. 13: similiter Petrus damnavit Ananiam et Saphiram ante aliquam admonitionem, ut patet Act. 5: similiter Paulus reprehendit Petrum coram omnibus, nulla monitione secreta praecedente. Ergo videtur quod non semper admonitio fraterna debet praecedere denuntiationem ecclesiae faciendam.
Praeterea, majori periculo magis debet homo obviare. Sed aliquando majus periculum imminet, si peccatum non publicetur, quam sit malum infamatio unius hominis: quia peccator latens potest multos corrumpere in fide vel moribus; quod non posset facere in publicum ejus peccato deducto: aut etiam infamatur multitudo, si peccatum unus de multitudine committat; nec talis infamia aboletur nisi per poenam peccati, quae non potest inferri, nisi peccatum ad publicum deducatur.
Ergo nec semper debet denuntiationem admonitio praecedere.
Praeterea, accusare in capitulo est dicere ecclesiae. Sed religiosi frequenter se invicem accusant in capitulo nulla admonitione praecedente.
Ergo non oportet quod semper admonitio denuntiationem praecedat.
Praeterea, gravior via procedendi contra crimina est si per accusationem vel etiam per inquisitionem procedatur, quam si per denuntiationem: quia etiam major poena infligitur. Sed aliquis potest procedere ad accusationem non praecedente admonitione, inquisitione tamen facta, sicut innocentius III dicit in decretali. Ergo nec denuntiationem oportet quod admonitio praecedat.
Praeterea, nullus tenetur alteri obedire contra praeceptum divinum. Sed si praelatus praeciperet alicui scienti crimen fratris sui quod ei diceret, teneretur dicere ante admonitionem; et similiter si praeciperet illi qui crimen commisit: tamen praelatus peccaret quaerendo, quia secundum ordinem juris petitur juramentum de veritate dicenda etiam in causa criminali ab eo qui accusatur.
Ergo videtur quod non sit de necessitate praecepti quod admonitio denuntiationem praecedat.
Sed contra est quod dicit Glossa Matth. 18, super illud: si peccaverit in te, etc.: hoc ordine vitare scandala debemus. Sed debitum est ex praecepto obligante. Ergo ordo correptionis est in praecepto.
Praeterea, propter hoc fraterna correptio est in praecepto, ut homo fratrem suum a peccato eripiat. Sed quandoque fratri daretur peccati occasio, si statim in publicum proderetur; unde Glossa dicit ibidem: corripe ipsum inter te et ipsum solum, ne publice correptus verecundiam perdat, qua perdita in peccato remaneat.
Ergo secundum necessitatem praecepti debet admonitio privata denuntiationem praecedere.