Ad primum sic proceditur. Videtur quod in extremo vitae suae aliquis poenitere non possit. 2 machab., 9, 13, dicitur de Antiocho: orabat scelestus dominum, a quo non erat misericordiam consecuturus. Hic autem in fine vitae suae erat.
Ergo videtur quod in fine poenitentes veniam non consequuntur.
Praeterea, omnis vere poenitens peccata dimittit.
Sed ille qui in fine vitae poenitet, non dimittit peccata, sed a peccatis dimittitur; quia tunc vult poenitentiam agere, quando peccare non potest, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod tunc non consequatur veniam.
Praeterea, contritio, quae est pars poenitentiae, habet annexum propositum confitendi et satisfaciendi.
Sed hoc propositum habere non potest qui in fine poenitet; quia nullus proponit quod scit sibi impossibile. Ergo non potest conteri; et ita non consequitur veniam.
Sed contra est, quia latro in fine vitae suae poenitens misericordiam invenit, audiens, Luc. 23, 43: hodie mecum eris in Paradiso.
Praeterea, sapientia dei et misericordia vincit humanam malitiam. Sed homo potest usque ad extremum vitae peccare. Ergo potest usque tunc de peccatis per divinam misericordiam veniam consequi.