Ad secundum sic proceditur. Videtur quod poena temporalis, cujus reatus post poenitentiam manet, non taxetur secundum quantitatem culpae.
Taxatur enim secundum quantitatem delectationis quae fuit in peccato, ut patet Apoc. 18, 7: quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Sed quandoque ubi est major delectatio, est minor culpa: quia peccata carnalia quae plus habent delectationis quam spiritualia, minus habent de culpa, secundum Gregorium.
Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Praeterea, eodem modo aliquis obligatur ad praecepta moralia in nova lege sicut in veteri.
Sed in veteri lege debebatur pro peccatis poenitentia septem dierum, ut scilicet septem diebus immundi essent. Cum ergo in novo testamento imponatur poena septennis pro uno peccato mortali, videtur quod quantitas poenae non respiciat quantitatem culpae.
Praeterea, majus est peccatum homicidii quam peccatum fornicationis in sacerdote: quia circumstantia quae sumitur ex specie peccati, magis aggravat quam quae sumitur ex conditione personae.
Sed laico pro homicidio imponitur septennis poenitentia; sacerdoti pro fornicatione decem annorum, secundum canones. Ergo poena non taxatur secundum quantitatem culpae.
Praeterea, maximum peccatum est quod in ipsum corpus christi committitur: quia tanto gravius quis peccat, quanto major est in quem peccatur.
Sed pro effusione sanguinis christi in sacramento altaris contenti, injungitur poenitentia quadraginta dierum, vel parum amplius; pro fornicatione autem simplici injungitur poena septennis secundum canones.
Ergo quantitas poenae non respondet quantitati culpae.
Sed contra, Isai. 27, 8: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabo eam. Ergo quantitas judicii punitionis peccati est secundum quantitatem culpae.
Praeterea, homo reducitur ad aequalitatem justitiae per poenam inflictam. Sed hoc non esset, si quantitas culpae et poenae non sibi responderet.
Ergo unum alteri respondet.