Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per indulgentiam non possit aliquid remitti de poena satisfactoria. Quia super illud 2 timoth. 2, 13: negare seipsum non potest, dicit Glossa interlinealis: quod faceret, si dicta sua non impleret. Sed ipse dixit Deut. 25, 2: secundum mensuram delicti erit plagarum modus. Ergo non potest aliquid remitti de poena satisfactionis taxata secundum quantitatem culpae.
Praeterea, inferior non potest absolvere ab eo ad quod superior obligavit. Sed deus absolvendo a culpa ligat ad poenam temporalem, ut dicit Hugo de sancto victore.
Ergo nullus homo potest absolvere a poena illa, aliquid inde dimittendo.
Praeterea, hoc ad potestatem excellentiae pertinet, ut sine sacramentis effectus sacramentorum tradatur. Sed nullus habet potestatem excellentiae in sacramentis, nisi christus. Cum ergo satisfactio sit pars sacramenti operans ad dimissionem poenae debitae, videtur quod nullus homo purus possit dimittere debitum poenae sine satisfactione.
Praeterea, potestas ministris ecclesiae non est tradita in destructionem, sed in aedificationem.
Sed hoc ad destructionem pertinet, si satisfactio, quae ad utilitatem nostram inducta est inquantum remedium praebet, tolleretur. Ergo potestas ministrorum ecclesiae ad hoc non se extendit.
Sed contra, 2 corinth. 2, 10: nam et ego quod donavi, si quid propter vos donavi, in persona christi; Glossa: idest ac si christus donasset. Sed christus poterat relaxare absque omni satisfactione poenam peccati, ut patet joan. 8, de muliere adultera.
Ergo et Paulus potuit; ergo et Papa potest, qui non est minoris potestatis quam Paulus fuit.
Praeterea, ecclesia generalis non potest errare: quia ille qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, dicit Petro, super cujus confessione ecclesia fundata est: ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua; Lucae 22, 32. Sed ecclesia generalis indulgentias approbat et facit. Ergo indulgentiae aliquid valent.