Postquam determinavit magister de tempore poenitentiae, quod concomitatur ipsam poenitentiam, hic determinat quaedam quae pertinent ad effectum ipsius, qui est remissio peccatorum; et dividitur in partes duas: in prima inquirit, utrum remissio peccatorum sit irrevocabilis, an peccata dimissa quandoque redeant; in secunda, quia in quolibet sacramento effectus est res ipsius, inquirit quid sit sacramentum et res in poenitentia, ibi: post praedicta restat investigare etc.. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo ponit diversas opiniones circa solutionem ipsius quaestionis, ibi: cujus quaestionis solutio obscura est et perplexa. Tertio opiniones prosequitur, ibi: qui vero dicunt, peccata dimissa redire, subditis se muniunt testimoniis. Et circa hoc duo facit: primo prosequitur primam opinionem; secundo secundam, ibi: sed quia absonum videtur ut peccata dimissa iterum imputentur, placet quibusdam, neminem pro peccatis semel dimissis iterum a deo puniri. Circa primum tria facit: primo ponit auctoritates quibus confirmatur prima opinio; secundo objicit in contrarium; ibi: quibus opponitur etc.. Tertio ponitur eorum solutio, ibi: sed ad hoc potest dici etc..
Post praedicta restat investigare etc.. Hic inquirit, quid sit sacramentum et quid res in poenitentia; et circa hoc duo facit: primo movet quaestionem; secundo solvit eam, ibi: quidam enim dicunt sacramentum hic esse quod exterius tantum geritur.
Et dividitur in partes duas secundum duas opiniones quas ponit; secunda incipit, ibi: quidam autem dicunt, exteriorem poenitentiam et interiorem esse sacramentum.
Circa primum duo facit: primo narrat opinionem; secundo narrat objectiones in contrarium, ibi: quod si est, non omne sacramentum evangelicum id efficit quod figurat. Et dividitur in partes duas secundum duas objectiones quas ponit; secunda incipit, ibi: item si exterior poenitentia sacramentum est, et interior res sacramenti, saepius praecedit res sacramentum quam sacramentum rem. Et utraque dividitur in objectionem et solutionem, ut per se patet.
Hic est duplex quaestio. Prima de reditu peccatorum.
Secunda de eo quod est sacramentum vel res in poenitentia.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum peccata dimissa redeant; 2 de ingratitudine, per quam peccata redire dicuntur; 3 quae peccata per ingratitudinem redire possunt; 4 utrum recidivans teneatur confiteri peccata de quibus prius confessus fuerat.