Ad primum sic proceditur. Videtur quod ordinati non debeant coronae tonsuram habere. Quia dominus captivitatem comminatur et dispersionem his qui sic attenduntur, ut patet deuter. 32, 42: de captivitate nudati inimicorum capitis; et hierem. 49, 32: dispergam in omnem ventum eos qui in comam attonsi sunt. Sed ministris christi non debetur captivitas, sed libertas. Ergo corona, tonsura et rasura eis non competit.
Praeterea, veritas debet respondere figurae.
Sed figura coronae praecessit in veteri lege in tonsura Nazaraeorum, sicut in littera dicitur. Cum ergo Nazaraei non essent ordinati ad ministerium divinum, videtur quod ministris ecclesiae non debeatur tonsura, vel rasura coronae; et hoc etiam videtur per hoc quod conversi, qui non sunt ministri ecclesiae, tondentur in religionibus.
Praeterea, per capillos superflua signantur, quia capilli ex superfluis generantur. Sed ministri altaris omnes superfluitates a se debent abjicere.
Ergo totaliter debent caput tondere, et non in modum coronae.
Sed contra: quia secundum Gregorium servire deo, regnare est. Sed corona est signum regni.
Ergo illis qui ad divinum ministerium applicantur, corona competit.
Praeterea, capilli in velamentum dati sunt, ut patet 1 corinth. 11. Sed ministri altaris debent habere mentem revelatam. Ergo competit eis rasura coronae.