Utrum haeretici et ab ecclesia praecisi possint ordines conferre.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeretici et ab ecclesia praecisi non possint ordines conferre. Plus enim est aliquem promovere ad ordines quam aliquem absolvere vel ligare. Sed haereticus non potest absolvere vel ligare. Ergo nec ordines conferre.
Praeterea, sacerdos ab ecclesia separatus potest conficere: quia in eo character indelebiliter manet, per quem hoc potest. Sed episcopus non accipit aliquem characterem in sui promotione.
Ergo non est necesse quod episcopalis potestas in eo remaneat post separationem ejus ab ecclesia.
Praeterea, in nulla communitate ille qui a communitate repellitur, potest communitatis officia disponere. Sed ordines sunt quaedam officia ecclesiae.
Ergo ille qui extra ecclesiam ponitur, non potest ordines conferre.
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione christi. Sed haereticus non continuatur passioni christi neque per propriam fidem, cum sit infidelis, neque per fidem ecclesiae, cum sit ab ecclesia separatus. Ergo non potest sacramentum ordinis conferre.
Praeterea, in ordinis collatione exigitur benedictio.
Sed haereticus non potest benedicere; quinimo benedictio sua in maledictionem vertitur, ut patet per auctoritates in littera inductas. Ergo non
Sed contra est, quia aliquis episcopus in haeresim lapsus, quando reconciliatur, non iterum consecratur.
Ergo non amisit potestatem quam habebat ordines conferendi.
Praeterea, major potestas est potestas conferendi ordines quam potestas ordinum. Sed ordinum potestas non amittitur propter haeresim, vel aliquid hujusmodi. Ergo nec potestas ordines conferendi.
Praeterea, sicut baptizans exhibet tantum ministerium exterius, ita et conferens ordines, deo interius operante. Sed nulla ratione aliquis ab ecclesia praecisus amittit baptizandi potestatem. Ergo nec ordines conferendi.
Respondeo dicendum, quod circa hoc ponuntur in littera quatuor opiniones.
Quidam enim dicunt, quod haeretici quamdiu ab ecclesia tolerantur, habent potestatem ordines conferendi; non autem postquam ab ecclesia fuerint praecisi; et similiter nec degradati, et alii hujusmodi; et haec est prima opinio. Sed hoc non potest stare: quia omnis potestas quae datur cum aliqua consecratione, nullo casu contingente tolli potest, sicut nec ipsa consecratio annullari: quia etiam altare vel chrisma semel consecrata, perpetuo sacrata manent. Unde, cum episcopalis potestas cum quadam consecratione detur, oportet quod perpetuo maneat, quantumcumque aliquis peccet, vel ab ecclesia praecidatur.
Et ideo alii dixerunt, quod praecisi ab ecclesia qui in ecclesia potestatem episcopalem habuerunt, retinent potestatem alios ordinandi et promovendi; sed promoti ab eis hoc non habent; et haec est quarta opinio. Sed hoc etiam esse non potest: quia si illi qui fuerunt in ecclesia promoti, retinent potestatem quam acceperunt, patet quod exequendo suam potestatem, veram consecrationem faciunt, et ideo vere tribuunt omnem potestatem quae consecratione datur; et sic ordinati ab eis vel promoti habent eamdem potestatem quam et ipsi.
Et ideo alii dixerunt, quod etiam praecisi ab ecclesia possunt ordines et alia sacramenta conferre, dummodo formam debitam et intentionem servent, et quantum ad primum effectum, qui est collatio sacramenti, et quantum ad ultimum, qui est collatio gratiae; et haec est secunda opinio. Sed hoc etiam non potest stare: quia ex hoc ipso quod aliquis haeretico praeciso ab ecclesia in sacramentis communicat, peccat; et ita fictus accedit, et gratiam consequi non potest, nisi forte in baptismo in articulo necessitatis.
Et ideo alii dicunt, quod vera sacramenta conferunt, sed cum eis gratiam non dant, non propter inefficaciam sacramentorum, sed propter peccata recipientium ab eis sacramenta contra prohibitionem ecclesiae; et haec est tertia opinio, quae vera est.
Ad primum ergo dicendum, quod effectus absolutionis non est alius quam remissio peccatorum, quae per gratiam fit; et ideo haereticus non potest absolvere, sicut nec gratiam in sacramentis conferre; et iterum, quia ad absolutionem requiritur jurisdictio, quam non habet ab ecclesia praecisus.
Ad secundum dicendum, quod in promotione episcopi datur sibi potestas quae perpetuo manet in eo; quamvis dici non possit character, quia per eam non ordinatur homo directe ad deum, sed ad corpus christi mysticum; et tamen indelebiliter manet sicut character, quia per consecrationem datur.
Ad tertium dicendum, quod illi qui ab haereticis promoventur, quamvis accipiant ordinem, non tamen recipiunt executionem, ut licite possint in suis ordinibus ministrare ratione illa quam objectio tangit.
Ad quartum dicendum, quod per fidem ecclesiae continuantur passioni christi: quia quamvis in ea non sint secundum se, sunt tamen in ea quantum ad formam ecclesiae, quam servant.
Ad quintum dicendum, quod hoc est referendum ad ultimum effectum sacramentorum, ut tertia opinio dicit.