Ad primum sic proceditur. Videtur quod sexus femineus non impediat ordinis susceptionem. Quia officium prophetiae est majus quam sacerdotis officium: quia propheta est medius inter deum et sacerdotem, sicut sacerdos inter deum et populum.
Sed prophetiae officium aliquando mulieribus est concessum, ut patet 4 Reg.. Ergo et sacerdotii officium eis competere potest.
Praeterea, sicut ordo ad quamdam perfectionem pertinet, ita et praelationis officium, et martyrium, et religionis status. Sed praelatio committitur mulieribus in novo testamento, ut patet de abbatissis, et in veteri, ut patet de Debora quae judicavit Israel, judicum 4: competit etiam eis martyrium, et religionis status. Ergo et ordo ecclesiae.
Praeterea, ordinum potestas in anima fundatur.
Sed sexus non est in anima. Ergo diversitas sexuum non facit distinctionem in receptione ordinum.
Sed contra est quod dicitur 1 Tim. 2, 12: mulierem docere in ecclesia non permitto, nec dominari in virum.
Praeterea, in ordinandis praeexigitur corona, quamvis non de necessitate sacramenti. Sed corona et tonsura non competit mulieribus, ut patet 1 corinth. 11. Ergo nec ordinum susceptio.