Ad secundum sic proceditur. Videtur quod servitus non impediat aliquem a susceptione ordinis.
Subjectio enim corporalis non repugnat praelationi spirituali. Sed in servo est subjectio corporalis.
Ergo non impeditur quin debeat suscipere praelationem spiritualem, quae in ordine datur.
Praeterea, illud quod est occasio humilitatis non debet impedire susceptionem alicujus sacramenti.
Sed servitus est hujusmodi; unde apostolus consulit quod si aliquis possit, utatur servitute, 1 corinth. 7. Ergo non debet impedire a promotione ordinis.
Praeterea, magis est turpe clericum in servum vendi quam servum in clericum promoveri. Sed licite clericus in servum vendi potest: quia episcopus Nolanus, scilicet beatus Paulinus, seipsum in servum vendidit, ut in dialogis legitur.
Ergo multo fortius potest servus in clericum promoveri.
Sed contra, videtur quod impediat quantum ad necessitatem sacramenti. Quia mulier non potest suscipere sacramentum ratione subjectionis.
Sed major subjectio est in servo; quia mulier non datur viro in ancillam, propter quod non est de pedibus sumpta. Ergo et servus sacramentum non suscipit.
Praeterea, aliquis, ex quo suscipit ordinem, tenetur in ordine ministrare. Sed non potest simul ministrare domino suo carnali, et in spirituali ministerio.
Ergo videtur quod non possit ordinem suscipere, quia dominus debet conservari indemnis.