Ad primum sic proceditur. Videtur quod definitio de simonia data sit incompetens, scilicet: simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale, vel spirituali annexum. Quia ex simonia aliquis efficitur irregularis. Sed pro sola voluntate nullus efficitur irregularis. Ergo simonia non consistit in sola voluntate.
Praeterea, illa sola peccata fiunt per studium quae ex certa malitia committuntur. Sed simonia non semper committitur ex certa malitia, sed quandoque ex infirmitate vel ignorantia. Ergo in definitione ejus studiosum poni non debet.
Praeterea, omne peccatum in electione principaliter consistit. Sed voluntas eligens non est de impossibili, ut dicitur in 3 ethic., cap. 4 vel 5.
Cum ergo emere spirituale sit impossibile, quia donum dei pecunia non possidetur, ut dicitur Act. 8; in definitione peccati simoniae, voluntas emendi spirituale poni non debet.
Praeterea, simonia a simone mago dicitur.
Sed ille noluit vendere spiritualia, sed emere. Ergo non debet poni venditio in definitione simoniae.
Praeterea, omnibus temporalibus propter spiritualia uti debemus. Si ergo in emptione annexorum spiritualibus simonia consistit, omnis emptio vel venditio simonia erit, quod falsum est.