Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacramenta possint emi et vendi sine simonia. Quia finis omnium sacramentorum est regnum caelorum, et remissio peccatorum. Sed regnum caelorum emitur, ut Gregorius dicit: regnum caelorum tantum valet, quantum habes; et Dan. 4, 24, dicitur: peccata tua eleemosynis redime.
Ergo multo fortius sacramenta emi possunt absque vitio simoniae.
Praeterea, matrimonium sacramentum quoddam est. Sed matrimonium aliquando contrahitur interveniente pactione de aliqua pecunia solvenda sine peccato. Ergo sacramenta licite possunt emi.
Praeterea, baptismus est sacramentum primum.
Sed in aliquo casu, scilicet quando sacerdos sine pretio puerum baptizare nollet, aliquis posset emere baptismum sine peccato simoniae, ne puer in aeternum periret absque baptismo decedens.
Ergo sacramenta possunt emi sine peccato.
Praeterea, in Missa conficitur eucharistia, quae est sacramentum sacramentorum. Sed licet cantare Missam pro aliquo pretio, quia nemo debet suis stipendiis militare, ut dicitur 1 corinth. 9. Ergo etc..
Praeterea, extra. De praebend.
Dicitur, quod quidam canonici sacerdoti cuidam unam praebendam in ecclesia dederunt, ut Missam de beata virgine quotidie celebraret; et Papa quotidie confirmat illam petitionem.
Ergo idem quod prius.
Praeterea, absolutio quoddam sacramentale est. Sed quidam accipiunt pecuniam, ut ab excommunicatione absolvant. Ergo etc..
Praeterea, episcopalis potestas, quamvis non sit ordo, tamen quoddam sacramentale est. Sed licet in aliquo casu dare pecuniam, ut ad episcopatum perveniat, sicut cum quis malitiose impedit, ut ab impedimento cesset. Ergo sacramentalia licite vendi possunt.