Utrum matrimonium sit sacramentum.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non sit sacramentum. Omne enim sacramentum novae legis habet aliquam formam quae est de essentia sacramenti. Sed benedictio quae fit per sacerdotes in nuptiis, non est de essentia matrimonii. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, sacramentum, secundum Hugonem, est materiale elementum. Sed matrimonium non habet pro materia aliquod materiale elementum. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, sacramenta habent efficaciam ex passione christi. Sed per matrimonium non conformatur homo passioni christi, quae fuit poenalis, cum habeat delectationem adjunctam. Ergo non est sacramentum.
Praeterea, omne sacramentum novae legis efficit quod figurat. Sed matrimonium non efficit conjunctionem christi et ecclesiae quam significat.
Ergo matrimonium non est sacramentum.
Praeterea, in aliis sacramentis est aliquid quod est res et sacramentum. Sed hoc non potest inveniri in matrimonio, cum non imprimat characterem; alias non iteraretur. Ergo non est sacramentum.
Sed contra est quod dicitur Ephes. 5, 32: sacramentum hoc magnum est etc..
Praeterea, sacramentum est sacrae rei signum.
Sed matrimonium est hujusmodi. Ergo etc..
Respondeo dicendum, quod sacramentum importat aliquod remedium sanctitatis homini contra peccatum, exhibitum per sensibilia signa, ut in 1 dist., quaest. 1, art. 2, quaestiunc. 1, dictum est; unde, cum hoc inveniatur in matrimonio, inter sacramenta computatur.
Ad primum ergo dicendum, quod verba quibus consensus matrimonialis exprimitur, sunt forma hujus sacramenti, non autem benedictio sacerdotis quae est quoddam sacramentale.
Ad secundum dicendum, quod sacramentum matrimonii perficitur per actum ejus qui sacramento illo utitur, sicut poenitentia; et ideo, sicut poenitentia non habet aliam materiam nisi ipsos actus sensui subjectos, qui sunt loco materialis elementi, ita est de matrimonio.
Ad tertium dicendum, quod quamvis matrimonium non conformet passioni christi quantum ad poenam, conformat tamen ei quantum ad caritatem per quam pro ecclesia sibi in sponsam conjungenda passus est.
Ad quartum dicendum, quod unio christi ad ecclesiam non est res contenta in isto sacramento, sed res significata non contenta; et talem rem nullum sacramentum efficit, sed habet aliam rem contentam et significatam, quam efficit, ut dicetur.
Magister autem posuit rem non contentam: quia erat hujus opinionis, quod non haberet rem aliquam contentam.
Ad quintum dicendum, quod etiam in hoc sacramento sunt illa tria: quia sacramenta tantum sunt actus exterius apparentes; sed res et sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex talibus actibus; sed res ultima contenta est effectus hujus sacramenti: non contenta autem est res quam magister determinat.