Utrum matrimonium debuit institui ante peccatum.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod matrimonium non debuit institui ante peccatum.
Quia illud quod est de jure naturali, non indiget institutione. Sed matrimonium est hujusmodi, ut ex dictis patet. Ergo non debuit institui.
Praeterea, sacramenta, sunt quaedam medicinae contra morbum peccati. Sed medicina non praeparatur nisi morbo. Ergo ante peccatum non debuit institui.
Praeterea, ad idem sufficit una institutio.
Sed matrimonium fuit institutum etiam post peccatum, ut in littera dicitur. Ergo ante peccatum non fuit institutum.
Praeterea, institutio sacramenti debet esse a deo. Sed ante peccatum verba quae ad matrimonium pertinent, determinate non sunt dicta a deo, sed ab Adam: illa autem verba quae deus dixit: crescite et multiplicamini, dicta sunt etiam brutis, in quibus non est matrimonium.
Ergo matrimonium non fuit institutum ante peccatum.
Praeterea, matrimonium est sacramentum novae legis. Sed sacramenta novae legis a christo initium sumpserunt. Ergo non debuit ante peccatum institui.
Sed contra est quod dicitur Matth. 19, 4: non legistis, quod ab initio qui fecit hominem, masculum et feminam fecit illos etc..
Praeterea, matrimonium est institutum ad procreationem prolis. Sed ante peccatum necessaria erat homini procreatio prolis, ut in 2 Lib., dist. 20, dictum est. Ergo ante peccatum debuit matrimonium institui.
Respondeo dicendum, quod natura inclinat ad matrimonium, intendens aliquod bonum, quod quidem variatur secundum diversos hominum status; et ideo oportet quod secundum illud bonum diversimode in diversis statibus hominum instituatur.
Et ideo matrimonium, secundum quod ordinatur ad procreationem prolis, quae erat necessaria etiam peccato non existente, institutum fuit ante peccatum: secundum autem quod remedium praebet contra vulnus peccati, institutum fuit post peccatum tempore legis naturae; secundum autem determinationem personarum, institutionem habuit in lege Moysi; sed secundum quod repraesentat mysterium conjunctionis christi et ecclesiae, institutionem habuit in nova lege; et secundum hoc est sacramentum novae legis. Quantum autem ad alias utilitates quae ex matrimonio consequuntur, sicut est amicitia et mutuum obsequium sibi a conjugibus impensum, habet institutionem in lege civili. Sed quia de ratione sacramenti est quod sit signum et remedium; ideo quantum ad medias institutiones competit ei ratio sacramenti; sed quantum ad primam institutionem competit ei quod sit in officium naturae; quantum vero ad ultimam quod sit in officium civilitatis.
Ad primum ergo dicendum, quod illa quae in communi sunt de jure naturali, indigent institutione quantum ad eorum determinationem, quae diversimode competit secundum diversos status; sicut de jure naturali est quod maleficia puniantur; sed quod talis poena tali culpae apponatur, per determinationem juris positivi fit.
Ad secundum dicendum, quod matrimonium non est tantum remedium contra peccatum, sed est principaliter in officium naturae; et sic institutum fuit ante peccatum, non autem prout est remedium.
Ad tertium dicendum, quod secundum diversa quae oportet in matrimonio determinari, non est inconveniens quod diversas habeat institutiones; et sic illa diversa institutio non est ejusdem secundum idem.
Ad quartum dicendum, quod matrimonium ante peccatum institutum fuit a deo in hoc quod homini mulierem in adjutorium de costa formavit, et dixit eis: crescite et multiplicamini etc.; quod quamvis aliis animalibus dixit, non tamen per ea eodem modo implendum sicut per homines. Adam autem verba illa protulit a deo inspiratus, ut intelligeret matrimonii institutionem a deo factam.
Ad quintum dicendum, quod quantum ad hoc quod matrimonium est sacramentum novae legis, non fuit ante christum institutum, ut ex praedictis patet.