Postquam determinavit magister de institutione matrimonii et significatione ipsius, hic incipit determinare de causis ejus; et dividitur in partes duas: in prima de causis constituentibus matrimonium; in secunda de causis honestantibus ipsum, distinct. 31, ibi: post haec de bonis conjugii, quae sint, et qualiter coitum excusent, dicendum est. Prima in duas: in prima determinat de causa efficiente matrimonium; in secunda de causa finali ipsius, circa finem 30 distinct., ibi: exposito quae sit causa efficiens matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Prima in duas: in prima determinat de causa efficiente matrimonium; in secunda ponit impedimentum illius causae, 29 distinct., ibi: oportet autem consensum conjugalem liberum esse a coactione. Prima in duas: in prima ostendit quod consensus facit matrimonium; in secunda ostendit qualem oporteat esse illum consensum, dist. 28, ibi: hic quaeri debet, utrum consensus de futuro, addito etiam juramento, conjugium efficiat. Prima in duas: in prima, praemisso de quo est intentio, definit matrimonium, ut causa effectui proportionata sumatur; in secunda ostendit quae sit causa matrimonii, ibi: efficiens autem causa matrimonii est consensus. Et haec dividitur in tres: in prima proponit quod intendit; in secunda probat propositum, ibi: quod autem consensus matrimonium faciat, subditis probatur testimoniis; in tertia excludit errorem, ibi: quidam tamen asserunt, verum conjugium non contrahi ante traditionem, et carnalem copulam. Et dividitur in partes duas: in prima prosequitur partes erroris eorum; in secunda excludit eum, ibi: his autem ita respondemus. Circa primum tria facit: primo ponit opinionem illorum falsam; secundo ponit probationem ejus, ibi: quod vero inter sponsam et conjugem plurimum intersit, ex eo astruunt etc.; tertio ponit responsionem eorum ad probationem pro veritate inductam, ibi: praemissas autem auctoritates...
Ita intelligi volunt.
His itaque respondemus. Hic respondet ad probationem illorum positam; et circa hoc tria facit: primo ponit distinctionem quamdam, qua praedictae auctoritates solvuntur; secundo probat illam distinctionem per diversas sanctorum auctoritates, ibi: aliquando enim sponsas vocant quae talem habuerunt desponsationem, ubi fuit pactio conjugalis de praesenti; tertio probat eam per rationes, ibi: et sciendum est, quod illa sponsa quae tantum in futuro est pacta, mortuo sponso non remanet vidua.
Hic est triplex quaestio. Prima de matrimonio.
Secunda de sponsalibus. Tertia de bigamia.
Circa primum quaeruntur tria: 1 quid sit matrimonium; 2 utrum consensus sit causa matrimonii; 3 utrum matrimonium possit solvi per religionis ingressum.