Ad secundum sic proceditur. Videtur quod consensus non sit causa efficiens matrimonii. Sacramenta enim non sunt a voluntate humana, sed ab institutione divina. Sed consensus ad voluntatem pertinet. Ergo non est causa matrimonii, sicut nec aliorum sacramentorum.
Praeterea, idem non est causa sui ipsius. Sed matrimonium nihil aliud videtur esse quam consensus: quia consensus ipse significat conjunctionem christi ad ecclesiam. Ergo consensus non est causa matrimonii.
Praeterea, unius debet esse una causa. Sed matrimonium inter duos est unum, ut dictum est: consensus autem duorum sunt diversi, quia diversorum sunt, et etiam in diversa: ab una enim parte est consensus in virum, ex alia in uxorem. Ergo mutuus consensus non est causa matrimonii.
Sed contra est quod chrysostomus dicit: matrimonium non facit coitus, sed voluntas.
Praeterea, unus non accipit potestatem in eo quod est libere alterius, nisi per ejus consensum.
Sed per matrimonium accipit uterque conjugum potestatem in corpus alterius, ut patet 1 corinth. 7, cum prius uterque sui corporis liberam potestatem haberet. Ergo consensus facit matrimonium.