Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in conjunctione christi et ecclesiae unitas ex utraque parte invenitur; et ideo, sive divisio carnis inveniatur ex parte viri, sive ex parte uxoris, est defectus sacramenti, sed tamen diversimode: quia ex parte viri requiritur quod aliam non duxerit in uxorem, non quod sit virgo; sed ex parte uxoris requiritur etiam quod sit virgo; cujus ratio a decretistis assignatur, quia episcopus significat ecclesiam militantem, cujus curam gerit, in qua sunt multae corruptiones; sed sponsa significat christum, qui virgo fuit; et ideo ex parte sponsae requiritur virginitas, sed non ex parte sponsi, ad hoc quod aliquis episcopus fieri possit. Sed haec ratio est expresse contra apostolum, Ephes. 5, 2, 5: viri diligite uxores vestras, sicut christus ecclesiam; ex quo apparet quod uxor significat ecclesiam, et sponsus christum; et iterum, quia vir est caput mulieris, sicut christus ecclesiae. Et ideo alii dicunt, quod per sponsum significatur christus, per sponsam significatur ecclesia triumphans, in qua non est aliqua macula. Christus autem primo habuit synagogam quasi concubinam; et sic non tollitur aliquid de perfectione significationis sacramenti, si sponsus prius habuit concubinam. Sed hoc est valde absurdum: quia sicut est una fides antiquorum et modernorum, ita una ecclesia; unde illi qui tempore synagogae deo serviebant, ad unitatem ecclesiae, in qua deo servimus, pertinebant. Et praeterea hoc est expresse contra id quod habetur hierem. 3, Ezech. 16, Oseae 2, 2, ubi expresse fit mentio de desponsatione synagogae; unde non fuit sicut concubina, sed sicut uxor. Et praeterea, secundum hoc fornicatio esset sacramentum illius conjunctionis, quod est absurdum; et ideo gentilitas priusquam a christo desponsaretur in fidem ecclesiae, corrupta fuit a diabolo per idolatriam. Et ideo aliter dicendum, quod defectus in ipso sacramento causat irregularitatem; corruptio autem carnis extra matrimonium contingens, quae praecessit matrimonium, nullum defectum facit in sacramento ex parte illius in quo est corruptio, sed facit defectum ex parte alterius: quia actus contrahentis matrimonium non cadit supra seipsum, sed supra alterum; et ideo ex termino specificatur, quod etiam est respectu illius actus quasi materia sacramenti. Unde si mulier esset ordinis susceptiva; sicut vir efficitur irregularis ex hoc quod ducit in uxorem corruptam, non autem ex hoc quod corruptus contrahit, ita fieret mulier irregularis si contraheret cum corrupto; non autem si contraheret corrupta, nisi in alio matrimonio prius fuisset corrupta.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod in tali casu sunt diversae opiniones: tamen probabilius est quod non sit irregularis, quia carnem suam non divisit in plures.
Ad tertium dicendum, quod irregularitas non est poena inflicta, sed defectus quidam sacramenti; et ideo non oportet quod semper sit voluntaria bigamia ad hoc quod irregularitatem causet; et ideo ille qui uxorem ducit corruptam, quam virginem credit, irregularis est eam cognoscens.
Ad quartum dicendum, quod si mulier fornicetur post contractum matrimonium, non efficitur ex hoc vir irregularis, nisi post corruptionem adulterinam eam iterato cognoscat: quia alias corruptio uxoris nullo modo cadit sub actu matrimoniali viri.
Sed si etiam per jus ei debitum compellatur reddere, vel ex conscientia propria, illa petente debitum ante condemnationem adulterii, irregularis efficitur; quamvis de hoc sint opiniones. Sed hoc quod dictum est, est probabilius: quia hic non quaeritur quid sit peccatum, sed significatio tantum.