Utrum bigamia per baptismum solvatur.
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod bigamia per baptismum solvatur. Dicit enim Hieronymus super Epist. Ad titum, quod si quis ante baptismum plures uxores habuit, vel unam ante, et aliam post, non est bigamus. Ergo bigamia per baptismum solvitur.
Praeterea, qui facit quod majus est, facit quod minus est. Sed baptismus tollit omne peccatum, quod est gravius quam irregularitas. Ergo tollit bigamiae irregularitatem.
Praeterea, baptismus tollit omnem poenam ex actu provenientem. Sed irregularitas bigamiae est hujusmodi. Ergo etc..
Praeterea, bigamus est irregularis, inquantum deficit a repraesentatione christi. Sed per baptismum plene christo conformatur. Ergo solvitur illa irregularitas.
Praeterea, sacramenta novae legis sunt magis efficacia quam sacramenta veteris legis. Sed sacramenta veteris legis solvebant irregularitates, ut 1 Lib. Dictum est a magistro. Ergo et baptismus, qui est efficacissimum sacramentum in nova lege, solvit irregularitatem ex bigamia contractam.
Sed contra est quod Augustinus dicit: acutius intelligunt qui nec eum qui cathecumenus aut Paganus habuit alteram, ordinandum censuerunt: quia de sacramento agitur, non de peccato.
Praeterea, sicut idem dicit, femina si catechumena vel Pagana vitiata est, non potest inter dei virgines post baptismum velari. Ergo eadem ratione nec bigamus ante baptismum ordinari.
Respondeo dicendum, quod baptismus solvit culpas, et non solvit conjugia; unde cum ex ipso conjugio sequatur irregularitas, per baptismum tolli non potest, ut dicit Augustinus.
Ad primum ergo dicendum, quod in casu isto non tenetur opinio Hieronymi; nisi forte velimus eum exponere, quod loquitur quantum ad superiorem dispensationem.
Ad secundum dicendum, quod non oportet ut quod facit majus, faciat minus, nisi sit ad id ordinatum; et hoc deficit in proposito, quia baptismus ad irregularitatem tollendam non ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod hoc intelligendum est de poenis quae consequuntur ex actuali peccato quasi inflictae, non infligendae; non enim aliquis virginitatem per baptismum recuperat, et similiter nec carnis indivisionem.
Ad quartum dicendum, quod baptismus conformat christo quantum ad virtutem mentis, sed non quantum ad statum carnis, quae consideratur in virginitate, vel divisione carnis.
Ad quintum dicendum, quod illae irregularitates ex levibus causis, non perpetuis, erant contractae, et ideo etiam per illa sacramenta auferri poterant; et iterum erant ad hoc ordinata; non autem baptismus ad hoc ordinatur.