Postquam ostendit magister quod consensus matrimonii impeditur per coactionem, hic ostendit quod impeditur per errorem; et dividitur haec distinctio in partes tres: in prima determinat de impedimento erroris; in secunda de consensu qui fuit in matrimonio b. Virginis, ibi: praemissis aliquid addendum est; in tertia de causa finali matrimonii, ibi: exposito quae sit efficiens causa matrimonii, consequens est ostendere ob quam causam soleat vel debeat contrahi matrimonium. Circa primum tria facit.
Primo ostendit quis error matrimonium impediat: secundo objicit in contrarium, ibi: sed objicitur de Jacob etc.; tertio solvit, ibi: sed quod ibi factum est, in mysterio gestum non improbe traditur.
Praemissis aliquid addendum est. Hic determinat de consensu quod fuit in matrimonio b. Virginis; et circa hoc duo facit: primo ostendit cujusmodi consensus ille fuit; secundo ostendit quod matrimonium illud fuit perfectum, ibi: inter quos, ut ait Augustinus, perfectum fuit conjugium.
Exposito quae sit efficiens causa matrimonii etc..
Hic determinat de causa finali matrimonii; et primo de causis matrimonii in generali; secundo de causis matrimonii b. Virginis, ibi: habuit autem conjugium mariae et joseph alias causas speciales. Circa primum duo facit: primo ponit causas finales matrimonii, et principales et secundarias; secundo excludit errorem, ibi: nec est assentiendum illis qui dicunt, non esse conjugium quod propter has causas minus honestas contrahitur. Ubi duo facit: primo ostendit quod malus finis non facit quod non sit matrimonium; secundo ostendit quod non facit quod non sit matrimonium bonum, ibi: et licet fine non bono contrahatur conjugium, quando species contrahentis movet animum, conjugium tamen bonum est.
Hic est duplex quaestio. Prima de matrimonio in communi. Secunda de matrimonio beatae virginis.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum error de sui natura matrimonium impediat; 2 quis error; 3 de causa finali matrimonii.