Utrum error debeat poni matrimonii impedimentum per se.
Ad primum sic proceditur. Videtur quod error non debeat poni matrimonii impedimentum per se. Consensus enim, qui est causa efficiens matrimonii, impeditur sicut et voluntarium. Sed voluntarium, secundum philosophum in 3 ethic., cap. 7, ponitur impediri per ignorantiam, quae non est idem quod error: quia ignorantia nullam cognitionem ponit; sed error ponit; eo quod approbare falsa pro veris sit error, secundum Augustinum.
Ergo non debuit hic poni impedimentum matrimonii error, sed magis ignorantia.
Praeterea, illud potest impedire matrimonium de sui natura, quod habet contrarietatem ad bona matrimonii. Sed error non est hujusmodi. Ergo error, de sui natura, non impedit matrimonium.
Praeterea, sicut consensus requiritur ad matrimonium, ita intentio requiritur ad baptismum.
Sed si aliquis baptizat joannem, et credit baptizare Petrum, nihilominus joannes vere baptizatus est.
Ergo error non excludit matrimonium.
Praeterea, inter Liam et Jacob fuit verum matrimonium. Sed ibi fuit error. Ergo error non excludit matrimonium.
Sed contra est quod in digestis dicitur: quid tam contrarium est consensui, quam error? sed consensus requiritur ad matrimonium. Ergo error matrimonium impedit.
Praeterea, consensus aliquid voluntarium nominat.
Sed error impedit voluntarium: quia voluntarium, secundum philosophum, et Gregorium Nyssenum, et Damascenum, est cujus principium est in aliquo sciente singularia, in quibus est actus; quod erranti non competit. Ergo error matrimonium impedit.
Respondeo dicendum, quod quidquid impedit causam, de sui natura impedit et effectum similiter. Consensus autem est causa matrimonii, ut dictum est; et ideo quod evacuat consensum, evacuat matrimonium. Consensus autem voluntatis est actus, qui praesupponit actum intellectus. Deficiente autem primo, necessarium est defectum contingere in secundo; et ideo, quando error cognitionem impedit, sequitur etiam in ipso consensu defectus, et per consequens in matrimonio; et sic error de jure naturali habet quod evacuet matrimonium.
Ad primum ergo dicendum, quod ignorantia differt, simpliciter loquendo, ab errore: quia ignorantia de sui ratione non importat aliquem cognitionis actum: sed error ponit judicium rationis perversum de aliquo. Tamen quantum ad hoc quod est impedire voluntarium, non differt utrum dicatur ignorantia vel error: quia nulla ignorantia potest impedire voluntarium nisi quae habet errorem adjunctum, eo quod actus voluntatis praesupponit aestimationem sive judicium de aliquo in quod fertur.
Unde si est ibi ignorantia, oportet esse errorem; et ideo etiam ponitur error quasi causa proxima.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non contrarietur secundum se matrimonio, contrariatur tamen ei quantum ad causam suam.
Ad tertium dicendum, quod character baptismalis non causatur ex intentione baptizantis directe, sed ex elemento materiali exterius adhibito. Intentio autem operatur solum ut dirigens elementum materiale ad effectum proprium. Sed vinculum conjugale ex ipso consensu causatur directe; et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod, sicut magister in littera dicit, matrimonium quod fuit inter Liam et Jacob non fuit perfectum ex ipso concubitu qui ex errore contingit, sed ex consensu qui postmodum accessit. Tamen uterque de peccato excusatur, ut in littera patet.