Utrum matrimonium possit esse ex consensu alicujus in aliquam propter causam inhonestam.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium non possit esse ex consensu alicujus in aliquam propter causam inhonestam. Unius enim una est ratio. Sed matrimonium est unum sacramentum. Ergo non potest fieri ex alterius finis intentione quam illius ad quem a deo institutum est, scilicet ad procreationem prolis.
Praeterea, conjunctio matrimonii est a deo, ut patet Matth. 19, 6: quos deus conjunxit, homo non separet. Sed conjunctio quae fit propter turpes causas, non est a deo. Ergo non est matrimonium.
Praeterea, in aliis sacramentis si non servetur intentio ecclesiae, non est verum sacramentum.
Sed intentio ecclesiae in sacramento matrimonii non est ad aliquam turpem causam. Ergo si ex aliqua turpi causa matrimonium contrahatur, non erit verum matrimonium.
Praeterea, secundum boetium, cujus finis bonus, ipsum quoque bonum. Ergo non est matrimonium, si propter malum finem fiat.
Praeterea, matrimonium significat conjunctionem christi et ecclesiae. Sed ibi non cadit aliqua turpitudo. Ergo nec matrimonium potest contrahi propter aliquam turpem causam.
Sed contra est, quia qui baptizat alium intentione lucrandi, vere baptizat. Ergo et qui contrahit cum aliqua, intentione lucri, verum est matrimonium.
Praeterea, hoc idem probatur per exempla et auctoritates quae ponuntur in littera.
Respondeo dicendum, quod causa finalis matrimonii potest accipi dupliciter; scilicet per se, et per accidens. Per se quidem causa matrimonii est ad quam matrimonium est de se ordinatum; et haec semper bona est; scilicet procreatio prolis, et fornicationis vitatio. Sed per accidens causa finalis ipsius est hoc quod contrahentes intendunt ex matrimonio. Et quia hoc quod ex matrimonio intenditur, consequitur ad matrimonium; et priora non variantur ex posterioribus, sed e converso; ideo ex illa causa non recipit matrimonium bonitatem vel malitiam, sed ipsi contrahentes, quorum est finis per se. Et quia causae per accidens sunt infinitae; ideo infinitae tales causae possunt esse matrimonii, quarum sunt quaedam honestae, et quaedam inhonestae.
Ad primum ergo dicendum, quod verum est de causa per se et principali; sed quod habet unum finem per se et principalem, potest habere plures fines secundarios per se, et infinitos per accidens.
Ad secundum dicendum, quod conjunctio potest accipi pro ipsa relatione quae est matrimonium; et talis semper est a deo, et bona est a quacumque fiat causa: vel pro actu eorum qui conjunguntur; et sic est quandoque mala, et non est a deo, simpliciter loquendo. Nec est inconveniens quod aliquis effectus sit a deo cujus causa mala est; sicut proles quae ex adulterio suscipitur. Non enim est ex causa illa inquantum est mala, sed inquantum aliquid habet de bono, secundum quod est a deo, quamvis non simpliciter sit a deo.
Ad tertium dicendum, quod intentio ecclesiae quae intendit tradere sacramentum, est de necessitate cujuslibet sacramenti, ita quod ea non observata nihil in sacramentis agitur; sed intentio ecclesiae quae intendit utilitatem ex sacramento provenientem, est de bene esse sacramenti et non de necessitate ejus: unde si non observetur, nihilominus est verum sacramentum; sed praetermittens hanc intentionem peccat; sicut si in baptismo non intendatur sanitas mentis quam ecclesia intendit. Similiter ille qui intendit matrimonium contrahere, quamvis matrimonium non ordinet ad illum finem quem ecclesia intendit, nihilominus verum matrimonium contrahit.
Ad quartum dicendum, quod illud malum intentum non est finis matrimonii, sed contrahentium.
Ad quintum dicendum, quod ipsa unio est signum conjunctionis christi et ecclesiae, et non operatio unitorum: ideo ratio non sequitur.