Utrum matrimonium illud fuerit aliquando consummatum.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod matrimonium illud fuerit aliquando consummatum. Dicitur enim Matth. 1, 18: antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. Et item 25: non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum.
Ergo videtur quod post cognoverit eam.
Praeterea, primum dicitur respectu secundi.
Sed christus in auctoritate inducta dicitur primogenitus filius virginis. Ergo post primum habuit alium; et sic matrimonium illud, saltem post christi nativitatem, consummatum fuit.
Praeterea, non defuerunt verba evangelistis ad exprimendum suam intentionem. Sed nunquam expresserunt, quod joseph amplius eam non cognosceret.
Ergo post christi generationem matrimonium fuit consummatum.
Praeterea, joseph dicitur pater christi in pluribus evangelii locis, et dicitur etiam habere fratres; quod non esset, si matrimonium illud nunquam fuisset consummatum. Ergo etc..
Praeterea, duo corpora non possunt simul esse in eodem loco. Ergo christus non potuit exire de ventre matris integritate virginitatis manente; et sic non fuit inconveniens quod matrimonium illud consummaretur.
Praeterea, Abraham et alii patres qui conjugiis usi sunt, maximae dignitatis fuerunt. Ergo nihil deperisset matri christi, si matrimonium consummasset.
Praeterea, Helvidius objicit: si turpe est christo matrem cognosci post partum, quanto magis per genitalia virginis esse natum.
Sed contra, virginitas corruptioni praeponitur.
Sed mater christi debuit esse in excellentissimo statu.
Ergo debuit esse virgo: et sic non debuit illud matrimonium consummari.
Praeterea, non est probabile quod joseph auderet uterum quem templum dei noverat, attingere, ut Hieronymus dicit.
Respondeo dicendum, quod mater christi ante partum et in partu et post partum in aeternum virgo permansit. Sed ejus virginitati ante partum Judaei et ebionitae derogant, dicentes, christum ex joseph semine esse natum. Ejus autem virginitati in partu philosophi derogabant, dicentes, non posse duo corpora esse in eodem loco. Sed virginitati ejus post partum Helvidius quidam idiota et sacerdos ausus est derogare, quod loquacitatem facundiam aestimans, accepta materia disputandi, a blasphemiis matris dei incepit, dicens eam post partum a joseph cognitam; et contra quem Hieronymus librum conscripsit.
Ad primum ergo dicendum, quod antequam non semper denotat ordinem ad illud quod futurum est secundum rei veritatem, sed quandoque ad illud quod futurum speratur secundum communem cursum, secundum quod dicitur: iste, antequam haberet viginti annos, mortuus est; et sic est in proposito.
Et similiter ly donec, quandoque significat hoc quod praecessit, terminari veniente eo quod expectatur, ut cum dicitur: sede hic, donec veniam; quandoque autem non sic, ut cum dicitur 1 corinth. 15, 25: oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus: non quod tempus regni ejus finiatur ad subjectionem inimicorum; sed subjectio inimicorum in tempore regni includitur.
Ad secundum dicendum, quod primogenitus dicitur ante quem nullus, quamvis post ipsum non sit alius: alias unigeniti jus primogeniturae non haberent, nec debuissent deo offerri in lege: quod falsum est.
Ad tertium dicendum, quod evangelistae ex eo quod minus est credibile, dimiserunt intelligendum hoc quod magis credibile est. Minus autem credibile est quod virgo concipiat (quod evangelistae dixerunt), quam quod post partum virgo conservetur; et ideo non curaverunt hoc dicere.
Ad quartum dicendum, quod joseph dicitur pater christi putativus, ut patet Luc. 3. Et iterum christus fuit filius ejus adoptivus, ut quidam dicunt.
Alii autem dicti sunt fratres ejus ratione cognationis, quia erant de eadem familia: quia nec maria alium filium habuit, nec joseph, qui etiam virgo fuit, ut dicitur.
Ad quintum dicendum, quod verum est per naturam; sed per miraculum potest fieri quod duo corpora sint in eodem loco, ut infra, dist. 44, dicetur.
Partus autem ille et conceptus totus miraculosus fuit. Quidam tamen dicunt, quod christus tunc dotem subtilitatis assumpsit. Sed primum est melius.
Ad sextum dicendum, quod quamvis status conjugii consummati sit bonus, tamen status virginitatis est multo altior; et hic matri dei debebatur.
Ad septimum dicendum, secundum Hieronymum, quod quanto sunt humiliora quae pro me passus est, tanto ei plus debeo; dummodo per haec perfectioni virtutis nihil subtrahatur.
Sed virginitatis privatio derogaret perfectioni matris ex parte virtutis animae.
Si enim diabolus transfigurans se in Angelum lucis credatur bonus, non est error periculosus. Hoc intelligendum est, quando non proceditur ad adorationem, vel quando proceditur sub conditione si est christus; alias esset periculum idolatriae.
Si quis haereticus nomine Augustini vel Ambrosii alicui catholico se offerret, eumque ad suae fidei imitationem vocaret, si ille assentiret, in cujus fidei sententiam diceretur consensisse? hoc est verum quando non procederet ad expressionem alicujus erroris; alias esset ibi periculum infidelitatis, si ei consentiret.
Consensit in carnalem copulam: non explicite, sed implicite, ut dictum est.
Jacob Rachel decoram facie et venusto aspectu amavit. Sciendum, quod decor faciei non fuit causa principalis, sed secundaria; et hoc bene potest esse sine peccato, vel quandoque etiam sine veniali peccato. Si autem esset principalis causa libido pulchritudinis, non excusaretur a peccato mortali, si esset effrenata libido.