Postquam determinavit magister de causis quibus constituitur matrimonium ipsum, hic determinat de causis honestatis ipsius; scilicet de bonis conjugii, quibus actus matrimonii honestatur; et dividitur in partes duas: in prima determinat de bonis matrimonii quantum ad matrimonium, secundum quod nunc agitur; in secunda ostendit quomodo hujusmodi bona erant in matrimonio antiquorum patrum, 33 dist. Ibi: quaeritur hic de antiquis patribus etc.. Prima in duas: in prima determinat de bonis conjugii, quibus matrimonii actus excusatur; in secunda determinat de actu matrimonii, qui per bona praedicta excusatur, secundum quod insuper habet rationem debiti; 32 dist., ibi: sciendum est etiam, quia cum in omnibus aliis vir praesit mulieri... In solvendo tamen carnis debito pares sunt. Prima in duas: in prima determinat de bonis conjugii, quomodo in matrimonio inveniantur; in secunda ostendit quando per ea actus conjugalis excusatur, ibi: cum haec ergo tria bona in aliquo conjugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Prima in duas: in prima ostendit quae sint tria bona conjugii; in secunda qualiter se habeant ad matrimonium, ibi: et est sciendum, ab aliquibus contrahi conjugium, ubi haec tria bona non comitantur. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quod unum praedictorum bonorum in quolibet matrimonio invenitur, scilicet sacramentum; quamvis non alia duo, scilicet fides et proles, quae aliquando secundum actum matrimonio desunt; secundo determinat de matrimonio, in quo etiam intentio illorum duorum non salvatur, ibi: solet quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur etc.. Et circa hoc tria facit: primo determinat de matrimonio in quo non intenditur bonum prolis; secundo de eo in quo non solum non intenditur, sed etiam impeditur, ibi: qui vero venena sterilitatis procurant, non conjuges, sed fornicarii sunt; tertio determinat quamdam quaestionem incidentem: hic quaeri solet de his qui abortum procurant.
Cum ergo haec tria bona in aliquo conjugio simul concurrunt, ad excusationem coitus carnalis valent. Hic ostendit quomodo per bona praedicta actus conjugalis excusatur; et circa hoc duo facit; primo determinat veritatem; secundo ponit objectiones in contrarium, ibi: sed si concubitus qui sit causa prolis, culpa caret, quid apostolus secundum indulgentiam permittit? et circa hoc duo facit: primo objicit contra excusationem matrimonialis actus, ostendens quod matrimonium excusatione non indiget; secundo ostendens quod excusari non possit, quin culpa careat, ibi: sed forte aliquis dicet etc.. Et circa hoc duo facit: primo objicit per rationem; secundo per auctoritatem, ibi: videtur tamen sentire aliter beatus Gregorius; et quaelibet harum dividitur in objectionem et solutionem, ut per se patet in littera.
Hic est duplex quaestio. Prima de bonis matrimonii.
Secunda de excusatione actus matrimonialis per bona praedicta.
Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum debeant esse aliqua bona ad excusandum matrimonium; 2 quae et quot sint; 3 qualiter ad matrimonium se habeant.