Postquam determinavit magister de bonis conjugii quibus actus matrimonialis excusatur; hic determinat de actu ipso secundum quod ulterius accipit rationem debiti per bona conjugii; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quod uterque conjugum alteri debitum reddere tenetur; in secunda ostendit quod petitio debiti propter solemnitatem temporis impeditur, ibi: et licet debitum poscenti semper sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Prima in duas: in prima ostendit quod vir et uxor sunt aequales in debiti redditione; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi: quod probatur testimoniis.
Et licet debitum poscenti semper sit solvendum, non licet tamen qualibet die poscere. Hic determinat de temporibus in quibus actus matrimonii interdicitur; et circa hoc duo facit: primo ostendit quod aliquod tempus impedit petitionem debiti; secundo ostendit quod etiam aliquod impedit celebrationem nuptiarum, ibi: nec solum in opere carnali servanda sunt tempora, sed etiam in celebrandis nuptiis. Circa primum duo facit: primo ostendit veritatem; secundo excludit quamdam objectionem, ibi: illi autem quod dictum est, reddere debitum non esse peccatum, videtur obviare quod ait Hieronymus.
Hic quaeruntur quinque: 1 utrum uterque conjugum teneatur ex necessitate praecepti alteri debitum reddere semper; 2 utrum debeat aliquando reddere non poscenti; 3 utrum in redditione debiti vir et uxor sint aequales; 4 utrum unus sine consensu alterius possit votum emittere per quod impediatur redditio debiti; 5 utrum tempus impediat redditionem debiti.