Ulterius. Videtur quod liceat mulieri menstruatae debitum petere. Sicut enim in lege mulier menstruata erat immunda, ita et vir fluxum seminis patiens. Sed vir seminifluus potest debitum petere.
Ergo pari ratione et mulier menstruata.
Item, major infirmitas est lepra quam passio menstruorum; et majorem, ut videtur, corruptionem causat in prole. Sed leprosa potest debitum petere.
Ergo etc..
Item, si menstruatae non licet petere debitum, hoc non est nisi ratione defectus qui timetur in prole. Sed si mulier sit sterilis, non timetur talis defectus. Ergo videtur quod saltem sterilis menstruata possit petere.
Sed contra, Levit. 18, 19: ad mulierem quae patitur menstruum, non accedes: ubi Augustinus: cum sufficienter prohibuisset, hic etiam repetit, ne forte in superioribus videretur figurative accipiendum.
Item isa. 64, 6: omnes justitiae vestrae quasi pannus menstruatae; ubi Hieronymus: tunc viri abstinere debent a mulieribus, quoniam concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi; ut quia parentes non erubuerunt in conclavi commisceri, eorum peccata pateant cunctis, et apertius redarguantur in parvulis. Et sic idem quod prius.