Ad quartam quaestionem dicendum, quod quando novae sponsae traduntur, animus conjugum magis ex ipsa novitate ad curam carnalium occupatur et ideo in nuptiis consueverunt signa multa laetitiae dissolutae ostendi; et propter hoc illis temporibus in quibus homines praecipue debent se ad spiritualia elevare, prohibitum est nuptias celebrari.
Hoc autem est ab adventu usque ad epiphaniam propter communionem, quae secundum antiquos canones in nativitate fieri convenienter solet; et a septuagesima usque ad octavas Paschae, propter communionem paschalem; et a tribus diebus ante ascensionem usque ad octavas Pentecostes, propter praeparationem ad communionem illo tempore sumendam.
Ad primum ergo dicendum, quod celebratio matrimonii habet aliquam mundanam laetitiam et carnalem adjunctam, quod non est de aliis sacramentis; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod non fit tanta distractio animorum in redditione vel petitione debiti, sicut in celebratione nuptiarum; et ideo non est simile.
Ad tertium dicendum, quod cum tempus non sit de essentia matrimonii, si in tempore indebito contrahatur, nihilominus verum est sacramentum; nec separatur matrimonium simpliciter, sed ad tempus, ut poenitentiam agant de hoc quod statutum ecclesiae sunt transgressi; et sic est intelligendum quod magister dicit.
Si prius promiserit, et postea prohibuerit, etc..
Videtur ex hoc quod vir possit revocare uxorem ad se, etiam si de licentia sua castitatem vovit.
Et dicendum, quod verbum Augustini intelligitur, quando vir dissimulavit ante plenam deliberationem, quae quidem dissimulatio quidam consensus videtur.
Si autem expresse consensisset, non posset votum revocare. Unde loquitur quantum ad judicium ecclesiae, quando promissio non potest probari.
Unde propter periculum talia vota occulta non sunt approbanda.
Nec carnes agni edere. De impedimento sumptionis eucharistiae propter carnalem delectationem in somno, supra, dist. 9, dictum est.