Postquam determinavit magister de bonis matrimonii, hic ostendit quomodo haec bona erant in matrimonio antiquorum; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo erant in matrimonio patrum ante legem; in secunda, quomodo erant in matrimonio tempore legis celebrato, ibi: legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre etc.. Prima in duas: in prima ostendit quod ante legem patres licite plures uxores habuerunt; in secunda inquirit quomodo cum pluralitate uxorum bonum fidei servabatur, ibi: si quis opponat quod fidem tori non servabant illi patres, dicimus etc.. Circa primum tria facit: primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi: ad quod dicimus etc.; tertio solutionem per auctoritatem confirmat, ibi: de hoc Augustinus sic ait etc.. Et circa hoc duo facit: primo inducit auctoritatem ad principale propositum probandum, quod scilicet illorum essent conjugia licita qui plures habebant uxores; secundo ostendit quod etiam erant tanti meriti sicut est virginitas nostri temporis, ibi: quod vero castitas virginalis non praeferatur in merito conjugali castitati Abrahae, Augustinus ostendit.
Legis vero tempore interdixit Moyses carnalem copulam fieri cum matre, cum noverca etc.. Hic determinat de matrimonio tempore legis celebrato; et circa hoc tria facit: primo ostendit quomodo per legem Moysi matrimonium fuit determinatum et quantum ad legitimarum personarum determinationem, et quantum ad separationem; secundo inquirit, utrum tempore legis liceret plures habere uxores, ibi: sed numquid sub lege licebat habere plures uxores? tertio ex consequenti de virginitate determinat, ibi: melior est autem virginitas mentis quam carnis.
Hic est triplex quaestio. Prima de pluralitate uxorum. Secunda de libello repudii. Tertia de virginitate.
Circa primum quaeruntur tria: 1 an habere plures uxores sit contra legem naturae; 2 utrum fuerit licitum; 3 utrum habere concubinam sit contra legem naturae.