Utrum virginitas major sit omnibus virtutibus.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virginitas major sit omnibus virtutibus. Decor enim est de ratione virtutis. Sed virginitatis decor est maximus.
Ergo ipsa est maxima virtutum. Probatio mediae. Ambrosius in Lib. De virginitate, dicit: pulchritudinem quis potest majorem aestimare decore ejus, scilicet virginis, quae amatur a rege, probatur a judice, dedicatur domino, consecratur deo, semper sponsa, semper innupta, ut nec amor finem habeat, nec damnum pudor? haec autem perfecte vera pulchritudo est cui nihil deest, quae sola meretur audire a domino: tota formosa es etc..
Praeterea, Cyprianus dicit: nunc nobis ad virgines sermo est; quarum quo sublimior gloria est, major cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritualis, illustrior portio gregis christi. Ergo idem quod prius.
Praeterea, majus praemium majori virtuti debetur.
Sed virginitati debetur maximum praemium, scilicet fructus centesimus, et aureola. Ergo etc..
Praeterea, maxima dignitas virtutum est quod per eas deo conjungimur. Sed propinquissime deo conjungit virginitas; quia incorruptio facit esse proximum deo, ut dicitur sapient. 5; et in apoc.
Dicitur, quod virgines sequuntur agnum quocumque ierit. Ergo est maxima virtutum.
Sed contra est quod in littera dicitur, quod caelibatus joannis non praefertur conjugio Abrahae.
Praeterea, bernardus dicit super evangelium missus est, quod plus placuit (deo scilicet) humilitas mariae, quam ipsius virginitas.
Ergo virginitas non est maxima virtutum.
Respondeo dicendum, quod una virtus, et quantum ad actum et quantum ad habitum, potest dici excellentior alia dupliciter; scilicet per se, et per accidens. Per se quidem mensuratur actus virtutum ex ratione objecti sui, ex quo speciem habent; sed per accidens ex parte subjecti: sicut actus etiam in parvis rebus dicitur melior, si fiat ex magis prompta voluntate, vel tempore magis opportuno, et aliis infinitis modis; quia causae per accidens infinitae sunt; et propter hoc relinquuntur ab arte. Unde hac comparatione omissa, sciendum est, quod cum bonum spirituale sit nobilius et melius quam bonum corporis; virtutes illae quae habent pro objecto bonum spirituale, sunt simpliciter meliores quam illae quae habent aliquod corporale aut corporali adjunctum; et ideo virtutes intellectuales et theologicae sunt digniores quam virtutes morales, quae sunt circa actus et passiones aliquo modo corporales; et inter virtutes morales illa per se loquendo est melior quae magis appropinquat ad praedictas; quae quidem appropinquatio potest attendi dupliciter. Uno modo quantum ad convenientiam subjecti; et sic justitia, quae est in voluntate, est propinquissima et dignissima; et post hoc fortitudo, quae est in irascibili, quae est quasi quoddam confinium rationis et sensualitatis, ut in 3 Lib., dist. 26, qu. 1, art. 1, in corp., dictum est; et ultimo temperantia, quae est in concupiscibili. Alio modo potest attendi propinquitas virtutis moralis ad intellectualem prout disponit ad ipsam; et sic inter omnes morales propinquissima est temperantia, quia per delectationes, quae sunt ejus materia, maxime nata est ratio enervari; et inter partes temperantiae praecipue castitas, quia in delectationibus circa quas est, ratio totaliter obruitur. Unde Commentator dicit in 7 physic., quod castitas maxime valet ad scientias speculativas; et in genere castitatis praecipue virginitas. Sic ergo dicendum est, quod virginitas non est dignior omnibus aliis virtutibus; sed est dignior aliquo modo omnibus virtutibus moralibus, et simpliciter et per se loquendo, omnibus speciebus temperantiae.
Ad primum ergo dicendum, quod delectationes circa quas est temperantia, sunt turpissimae, ut in 7 ethic. Patet, eo quod sunt in communibus nobis et brutis; unde temperantia, quae has cohibet, praecipue vindicat sibi pulchritudinem communem omnibus virtutibus, sicut fortitudo vindicat sibi difficultatem, justitia rectitudinem; et propter hoc virginitas, quae est summus temperantiae gradus, summum decorem sibi vindicat; non tamen sequitur quod sit dignissima virtus.
Ad secundum dicendum, quod omnia verba praedicta Cypriani, quae excellentiam ostendunt virginitatis, pertinent ad pulchritudinem; unde eodem modo dicendum est sicut ad primum. Vel dicendum, quod virgines habent cum virginitate alias virtutes: alii autem non habent virginitatem cum aliis virtutibus; et ideo non est eadem ratio comparandi virginitatem cum aliis virtutibus, et virgines aliis omnibus.
Ad tertium dicendum, quod aureola est praemium accidentale, et fructus similiter. Praemium autem essentiale est dignius accidentali; ideo simpliciter loquendo, illae virtutes sunt potiores quibus majus praemium essentiale debetur: praemium autem accidentale non tam respicit virtutis radicem quam statum virtutis. Et praeterea aureola non solum virginibus debetur, sed et martyribus et doctoribus; fructus autem soli continentiae debetur, in qua summum locum tenet virginitas; et quia per continentiam reprimuntur illae delectationes quae maxime gustum spiritualis dulcedinis impediunt, quem fructus suo nomine importat.
Ad quartum dicendum, quod incorruptio facit esse proximum deo, in quem corruptio non cadit, per quamdam similitudinem imitationis: et quia deo magis possumus esse similes mente quam carne; ideo incorruptio mentis, quae omni peccato opponitur, et per omnem virtutem est, facit deo esse proximum. Sed virginitas habet utramque incorruptionem; et ideo quantum ad plura facit deo similem, scilicet in corpore et anima, ratione cujus dicitur quod sequitur agnum quocumque ierit; et Ambrosius dicit quod nihil ei deest. Nec tamen sequitur quod magis facit virginitas deo proximum quam omnes virtutes, sed secundum plura.
Ad quintum dicendum, quod in littera matrimonium Abrahae aequiparatur caelibatui joannis quantum ad meritum personarum: quia tantum merebatur Abraham in conjugio sicut joannes in virginitate; quia ex aequali promptitudine serviebat deo secundum statum sui temporis; et haec comparatio est per accidentalia virtutum.
Ad sextum dicendum, quod humilitas videtur virtutibus propinquissima esse, quia per eam homo se ex reverentia deo subjicit, et per consequens aliis propter deum; et ideo, simpliciter loquendo, virginitatem humilitas excedit.
Maledicta erat sterilis, quae non relinquebat semen super terram. Haec maledictio non est culpae, sed poenae; non tamen quantum ad defectum naturae quem habet virginitas in prolis defectu; sed quantum ad infamiam, quia opprobrio habebatur.
Immoderatus usus conjugii nostri temporis, turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis.
Hoc dicitur quantum ad intentionem eorum qui nunc ut plurimum contrahunt matrimonium propter infirmitatem libidinis, qua ratione antiquitus fornicabantur; et ideo addit fere, quia fornicatio omnis erat peccatum mortale; non autem omnis immoderatus usus conjugum.
Facilius continere possent, quam nos scilicet possumus, propter magnitudinem virtutis quae in eis erat; vel quam ipsi possent matrimonio conjungi, considerata VI honestatis, quae justos trahit; ut difficile sit eis peccare, vel in aliquo a perfecto statu virtutis declinare.
Publici muneris gratia privatam culpam praetexit.
Sciendum, quod quamvis Loth credatur immunis a peccato mortali fuisse; filiae tamen ejus non omnino excusantur a peccato mortali, sed ex pietate intentionis minus peccaverunt. Fuit enim levis aestimatio super quam se fundaverunt. Et praeterea si eis pro certo constitisset totum genus humanum periisse, debuissent divinum consilium et patris expetere in tam horribili facto, quod erat contra primam institutionem matrimonii, ubi pater et mater prohibentur genes. 2: propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam.
Quae tamen modificata, et refrenante temperantia in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Haec modificatio non attenditur quantum ad delectationis quantitatem in actu, sed quantum ad debitam limitationem circumstantiarum.
Continentiam joannes in opere... Habebat. Continentia accipitur hic cessatio a carnali opere omnino.
Eas enim nunc uxores appellat Scriptura, nunc concubinas. Quidam dicunt, quod non erant vere uxores; sed quia uxorio affectu et intentione prolis eis conjungebantur, quandoque uxores dicuntur.
Alii dicunt, quod vere uxores erant; sed dicuntur concubinae, quia ancillae manebant, et filii non earum, sed dominarum suarum nomine nascebantur; et hoc verius videtur.
Plures habere, non plurimas. Plurimae dicuntur quibus non potest opere carnali ad praegnandum satisfieri sine mentis enervatione: frequentia enim talis actus omnino mentem enervat.
Non potest caro corrumpi nisi mens ante fuerit corrupta. Hoc intelligitur de corruptione ad genus moris pertinente, quam virginitas excludit.
Satius est mori fame quam idolothytis vesci.
Contra, 1 timoth. 4, 4: nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Et dicendum quod debet intelligi antequam comederetur in venerationem idoli, vel cum quadam exteriori professione idolatriae, sicut si a persecutore in signum fidei christianae fractae exigeretur.