Postquam determinavit de impotentia coeundi, quae actum matrimonii impedit, hic determinat de separatione a toro propter peccatum fornicationis, quae similiter actum matrimonii tollit vinculo matrimoniali durante; et dividitur in partes duas: in prima ostendit quomodo adulterium sequens matrimonium tollit actum matrimonii vinculo matrimoniali durante; in secunda ostendit quomodo adulterium praecedens matrimonium, etiam matrimoniale vinculum tollit, ibi: solet etiam quaeri, an valeat duci in conjugium quae prius est polluta per adulterium. Prima in duas: in prima ostendit quando licet uxorem dimittere propter fornicationem; in secunda inquirit, utrum dimittere sit necessitatis, an liceat ei eam retinere, ibi: dicit tamen joannes chrysostomus etc.. Prima in duas: in prima ostendit quod viro licet dimittere uxorem, et e converso, propter fornicationem commissam; in secunda ostendit quod neutri post separationem licet nubere propter prioris matrimonii vinculum manens, ibi: si quis autem fornicationis expers fornicariam dimiserit, alii copulari non potest. Circa primum duo facit: primo ostendit quod uterque conjugum potest alium dimittere propter fornicationem, quando ipse est a fornicatione immunis; secundo ostendit quod hoc non potest fieri, quando ipse simili crimini subjacet, ibi: si vero quaeritur, an adulter adulteram possit dimittere causa fornicationis; dicimus etc..
Hic quaeruntur sex: 1 utrum liceat viro uxorem dimittere causa fornicationis; 2 utrum ad hoc teneatur; 3 utrum possit dimittere proprio judicio, vel judicium ecclesiae requiratur; 4 utrum vir et uxor quantum ad hoc sint aequalis conditionis; 5 utrum post divortium debeant manere innupti; 6 de reconciliatione.