Utrum proprio judicio possit vir uxorem fornicantem dimittere.
Ad tertium sic proceditur. Videtur quod proprio judicio potest vir uxorem fornicantem dimittere.
Sententiam enim a judice latam absque alio judicio exequi licet. Sed deus justus judex dedit hanc sententiam, ut propter fornicationem vir uxorem dimittere possit. Ergo non requiritur ad hoc aliud judicium.
Praeterea, Matth. 1, dicitur, quod joseph, cum esset justus, cogitavit occulte dimittere mariam.
Ergo videtur quod occulte vir possit divortium celebrare absque ecclesiae judicio.
Praeterea, si vir post fornicationem uxoris cognitam debitum ei reddit, amittit etiam actionem quam contra fornicariam habebat. Ergo denegatio debiti quae ad divortium pertinet, debet ecclesiae judicium praecedere.
Praeterea, illud quod non potest probari, non debet ad judicium ecclesiae adduci. Sed fornicationis crimen non potest probari, quia oculus adulteri observat caliginem, ut dicit job 24, 15.
Ergo non debet judicio ecclesiae praedictum divortium fieri.
Praeterea, accusationem debet inscriptio praecedere, qua aliquis se ad talionem obliget, si in probatione deficiat. Sed hoc non potest esse in ista materia; quia tunc qualitercumque res iret, vir consequeretur intentum suum, sive ipse uxorem dimitteret, sive uxor eum. Ergo non debet ad judicium ecclesiae per accusationem adduci.
Praeterea, plus tenetur homo uxori quam extraneo. Sed homo crimen alterius, etiam extranei, non debet ecclesiae deferre, nisi monitione praemissa in secreto, ut patet Matth. 19. Ergo multo minus potest crimen uxoris ad ecclesiam deferre, si eam prius occulte non corripuit.
Sed contra, nullus debet seipsum vindicare.
Sed si vir uxorem fornicantem proprio arbitrio dimitteret, ipse se vindicaret. Ergo hoc non debet fieri.
Praeterea, nullus in eadem causa est actor et judex. Sed vir est actor impetens uxorem de offensa in se commissa. Ergo ipse non potest esse judex; et sic non debet eam proprio arbitrio dimittere.
Respondeo dicendum, quod vir potest dimittere uxorem dupliciter. Uno modo quantum ad torum tantum; et sic potest eam dimittere quam cito sibi constat de fornicatione uxoris, proprio arbitrio; nec tenetur reddere debitum exigenti, nisi per ecclesiam compellatur; et taliter reddens nullum sibi praejudicium facit. Alio modo quantum ad torum et cohabitationem; et hoc modo non potest dimitti nisi judicio ecclesiae; et si alias dimissa fuerit, debet cogi ad cohabitandum, nisi possit ei vir incontinenti fornicationem probare.
Haec autem dimissio divortium dicitur; et ideo concedendum est quod divortium non potest celebrari nisi judicio ecclesiae.
Ad primum ergo dicendum, quod sententia est applicatio juris communis ad particulare factum; unde dominus jus promulgavit, secundum quod sententia in judicio formari debet.
Ad secundum dicendum, quod joseph non volebat virginem dimittere quasi suspectam de fornicatione, sed ob reverentiam sanctitatis ejus, timens ei cohabitare, ut supra dictum est; nec tamen est simile, quia tunc ex adulterio non solum procedebatur ad divortium, sed ulterius ad lapidationem; non autem nunc quando agitur in judicio ecclesiae.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
Ad quartum dicendum, quod quandoque vir uxorem suspectam habens ei insidiatur, et deprehendere eam potest cum testibus in crimine fornicationis; et sic potest ad accusationem procedere.
Et praeterea, si de facto isto non constat, possunt esse violentae suspiciones fornicationis; quibus probatis, videtur fornicatio esse probata, ut si inveniatur solus cum sola horis et locis suspectis, et nudus cum nuda.
Ad quintum dicendum, quod maritus potest accusare uxorem de adulterio dupliciter. Uno modo ad tori separationem coram judice spirituali, et tunc inscriptio debet fieri sine obligatione ad legem talionis: quia sic vir consequeretur intentum suum, ut objecto probat. Alio modo ad punitionem criminis in judicio saeculari; et sic oportet quod praecedat inscriptio, per quam ad poenam talionis se obliget, si in probatione deficiat.
Ad sextum dicendum, quod sicut decretalis dicit, tribus modis in criminibus procedi potest. Primo per inquisitionem, quam debet praecedere clamosa insinuatio quae locum accusationis tenet. Secundo per accusationem, quam debet praecedere inscriptio.
Tertio per denuntiationem, quam debet praecedere fraterna correptio. Verbum ergo domini intelligitur quando agitur per viam denuntiationis, non quando agitur per viam accusationis: quia tunc non agitur solum ad correptionem delinquentis, sed ad punitionem propter bonum commune conservandum, quod justitia deficiente periret.