Ad primum sic proceditur. Videtur quod votum inconvenienter in littera definiatur. Votum enim de sui nominis ratione propositum voluntatis importat sine aliqua promissione. Vota enim fieri dicuntur quae voluntarie fiunt: quod etiam per aliam definitionem de voto datam patet: votum est conceptio boni propositi cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum se deo obligat. Ergo non debuit promissionem ponere in definitione voti.
Praeterea, promittere progreditur a mente, sicut et credere. Sed credere nullus potest nisi volens. Ergo nec promittere; et ita frustra additur, spontaneae.
Praeterea, promissio non est idem quod promissionis testificatio. Sed votum est quaedam promissio, ut patet per definitionem Hugonis de s. Victore, qui dicit, quod votum est sponsio animi voluntaria. Ergo male dicit magister, quod votum est promissionis testificatio.
Praeterea, illud quod ponitur in definitione, debet universaliter definito convenire. Sed non omne votum fit deo, quia etiam sanctis vota fiunt.
Ergo inconvenienter ponitur in definitione voti, quod debet deo fieri.
Praeterea, juristae sic definiunt votum: votum est alicujus boni cum deliberatione facta promissio. Sed non omne bonum est de rebus ad deum pertinentibus; immo quaedam pertinent ad proximum. Ergo non debet in definitione voti poni, quod sit de rebus ad deum pertinentibus.
Praeterea, ad votum requiritur animi deliberatio, ut patet per quamdam definitionem a magistris de voto datam, quae talis est: votum est promissio melioris boni ex deliberatione firmata.
Cum ergo in praedicta definitione quae in littera ponitur, non fiat mentio de deliberatione, videtur insufficiens.