Ulterius. Videtur quia etiam ille qui non est sui juris, possit aliquid vovere. Quia obligatio quae fit inferiori, non potest impedire servitium superiori domino impendendum. Sed per votum aliquis se obligat ad serviendum deo. Ergo obligatio qua servus est obligatus domino suo, homini tamen, non potest eum a voto prohibere.
Praeterea, filius familias est in potestate patris.
Sed potest vovere etiam contradicente patre; sicut quotidie fit, quod invitis parentibus juvenes in religionibus profitentur. Ergo ille qui non est sui juris, potest votum emittere.
Praeterea, nullus est magis in potestate alterius quam monachus qui obedientiam promisit.
Sed monachus potest vovere, ut videtur, cum in quibusdam sit suae voluntatis arbiter; non enim in omnibus tenetur obedire praelato, ut bernardus dicit, sed in his tantum quae ad religionem pertinent. Ergo etc..
Praeterea, uxor etiam est sub potestate viri, ut patet genes. 3. Sed uxor in quibusdam potest vovere sine consensu viri. Ergo etc..
Sed contra est quod non licet sacrificium ex alieno, deo offerre. Sed ille qui votum emittit, quodammodo sacrificium deo offert. Ergo si sit in potestate alterius, non potest votum emittere.
Praeterea, votum, cum habeat spontaneam promissionem, libertatem requirit. Sed ille qui est in potestate alterius, non habet libertatem. Ergo non potest vovere.