Ad secundum sic proceditur. Videtur quod votum inconvenienter dividatur in commune et singulare. Quia divisum debet secundum eamdem rationem praedicari de dividentibus. Sed votum non eadem ratione praedicatur de voto communi et singulari; quia singulare proprie est votum, non autem commune, ut ex dictis patet. Ergo est incompetens divisio.
Praeterea, singulare non dividitur contra commune, sed magis proprie contra universale.
Ergo et votum deberet hic dividi in singulare et universale.
Praeterea, omne votum sui transgressione inducit speciale peccatum. Sed votum commune sui transgressione non inducit speciale peccatum; quia sic homo post baptismum quolibet peccato peccaret dupliciter. Ergo non est votum aliquod commune.
Praeterea, ille qui non habet usum liberi arbitrii, non potest votum emittere. Sed baptismum suscipit aliquis non habens usum liberi arbitrii.
Ergo in baptismo non fit aliquod votum quod commune dici debeat.