Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod divisio illa qua votum dividitur in singulare et commune, est divisio analogi quod praedicatur per prius et posterius de suis dividentibus, sicut ens de substantia et accidente.
Cum enim votum sit obligatio ex voluntate facta, necessitas autem voluntarium excludat; illud votum quod nihil habet necessitatis, dicitur per prius votum, quasi habens complete rationem voti; et hoc est votum singulare, quod est de illis ad quae non tenemur. Illud autem votum quod habet aliquid necessitatis, habet incomplete rationem voti, et ideo dicitur per posterius, votum; et hoc est votum commune, quod est de his ad quae omnes tenentur, quorum est necessitas conditionata, non absoluta, ut ex dictis patet.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de divisione univoci; et talis non est hic.
Ad secundum dicendum, quod votum commune est quidam singularis actus, et a singulari persona emissum; unde non posset convenienter dici universale; sed dicitur commune ratione horum de quibus est, ad quae omnes tenentur.
Ad tertium dicendum, quod transgressio voti communis non facit speciale peccatum, sed addit peccato specialem deformitatem: magis enim peccat baptizatus eodem genere peccati quam non baptizatus, ut patet Hebr. 10, 29: quanto putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? et ideo non frustra emittitur, cum aliquam obligationem addat, sicut lex scripta addit aliquam obligationem supra legem naturae; et ita non facit aliud peccatum, sed novam deformitatem addit.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa procedit de votis quae sunt de his ad quae non omnes tenentur.
Sed ex hoc quod vice pueri patrinus votum commune emittit, nihil puero deperit, quia ad idem alias esset obligatus: nec obstat quod sit major obligatio, quia huic praeponderat magnitudo beneficii quae impenditur. Non enim injuriam facit puero qui pro eo beneficium accipit ab aliquo, cui postea puer ad annos discretionis veniens, ad servitium vel gratiarum actionem teneatur.