Ad secundam quaestionem dicendum, quod divisio voti in privatum et solemne, est divisio totius potestativi in partes suas, cujus perfecta virtus est in una suarum partium; in aliis autem quaedam ipsius participatio, sicut anima dividitur in rationalem, sensibilem, et vegetabilem.
Virtus autem voti est obligatio: quae quidem virtus complete est in voto solemni, cujus obligatio nullo casu irritari potest; sed est incomplete in voto privato, cujus obligatio aliquo casu irritatur, ut dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod votum potest dici publicum dupliciter. Uno modo per se, quia habet aliquid annexum, unde in publicum venire debeat; sicut cum quis recipit ordinem sacrum, per quem minister ecclesiae constituitur ad publice deo serviendum. Alio modo per accidens; sicut quando in notitiam plurimorum venit. Et quia rei judicium non variatur per id quod est per accidens, sed secundum id quod est per se; ideo votum publicum secundo modo in idem computatur quod privatum; sed publicum primo modo distinguitur a privato; et hoc est solemne.
Ad secundum dicendum, quod dicta divisio datur per ea quae sunt essentialia voto. Illud enim ex quo votum habet vim obligandi, est sibi essentiale.
Unde non est verum quod aequaliter obligent omnibus modis, nec quo ad deum, nec quo ad homines; sed aliquo modo aequaliter obligant, ut dicetur.
Ad tertium dicendum, quod naturalis est ordo quo fit progressus de imperfecto ad perfectum; unde et in totis potestativis fit progressus ab una parte in aliam; sicut embryo prius habet animam vegetabilem aliquo modo quam sensibilem, et sensibilem quam rationalem; et similiter etiam non est inconveniens quod idem votum primo sit privatum, et postea publicum.
Ad quartum dicendum, quod matrimonium et alia sacramenta habent plenum effectum suum praetermissis his quae ad solemnitatem sacramenti pertinent, propter hoc quod habent efficaciam ex virtute divina, et non ex institutione humana; sed votum quod obligat per id quod ab homine est, non habet perfectam vim obligandi nisi debita solemnitate adhibita; et ideo votum distinguitur per solemne et non solemne; non autem matrimonium vel aliquod aliud sacramentum.