Ad tertium sic proceditur. Videtur quod votum non obliget, ut semper necesse sit illud observari.
Nullus enim obligari potest ad impossibile.
Sed aliquando impossibile est votum observari, sicut patet in illa quae vovit virginitatem et corrumpitur. Ergo non est necessitatis votum servare.
Praeterea, effectus non potest esse firmior sua causa. Sed causa dans firmitatem suo voto est deliberatio, ut ex definitione prius posita, art. 1, quaest. 1, patet. Cum ergo deliberatio humana non habeat necessariam firmitatem, quia cogitationes hominum sunt timidae, et incertae providentiae nostrae, ut dicitur sapient. 9; videtur quod votum non obliget de necessitate ad observandum.
Praeterea, juramentum strictius obligat quam votum: quia veritas divina, ex qua juramentum obligat, est efficacior quam deliberatio humana, ex qua obligat votum. Sed juramentum non obligat ad hoc quod observetur de necessitate; quia quandoque potest sine peccato frangi, sicut quando vergit in deteriorem exitum. Ergo nec votum obligat ad hoc quod semper necesse sit observari.
Praeterea, votum quandoque fit sub conditione, sicut vovit Jacob genes. 28, 20: si deus meus mecum fuerit... Erit mihi dominus in deum. Sed tale votum non obligat conditione non extante. Ergo non omne votum de necessitate obligat.
Praeterea, ille qui moratur in religione ultra tempus probationis determinatum, etsi ore non profiteatur, votum interpretatum fecisse dicitur.
Sed hoc votum, ut videtur, non necesse est eum observare, quia nihil ipse promisit: nec videtur teneri semper ad ea quae votum professionis continet; cum quandoque tempore probationis non videntur statuta regulae observari, et ipse non intendit intrare monasterium, nisi ut viveret sicut alii vivunt. Ergo videtur quod non omne votum obliget, ut necessario servetur.
Praeterea, nullus obligatur ad id quod dependet ex arbitrio alieno, sicut cum quis vovet intrare aliquod claustrum religionis; est enim in potestate illorum eum recipere vel non. Ergo si ipsi nolint, non videtur quod obligetur ad votum solvendum.
Praeterea, quicumque tenetur ad aliquid sine temporis determinatione, tenetur ad statim.
Si ergo votum obligaret, qui facit votum et non determinat tempus, teneretur ad statim solvendum; quod non videtur verum.
Sed contra est quod dicitur deuter. 23, 21: cum votum voveris domino deo tuo, non tardabis reddere.
Praeterea, Augustinus dicit, quod vovere est voluntatis, sed reddere necessitatis.