Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circa hoc sunt diversae opiniones.
Quidam enim dicunt, quod quodlibet votum potest per praelatos ecclesiae dispensationem habere pro libito praelati: quia, ut dicunt, in quolibet voto intelligitur conditionaliter voluntas praelati superioris, scilicet Papae, ad cujus dispensationem pertinent actus subditorum omnium; et ideo cum voluerit, ille summus praelatus poterit relaxare obligationem voti, ut non teneatur votum implere, quia conditio non extat. Sed hoc non videtur bene dictum: quia quaedam sunt in quibus est homo ita liber sui, quod etiam contra praeceptum Papae potest illa facere; sicut continere, et alia consilia divina; unde absolute et sine conditione voluntatis alicujus praelati potest alia vovere.
Et ideo alii dicunt, quod nullum votum recipit dispensationem secundum quod dispensatio est juris relaxatio, sed secundum quod est juris declaratio: quia Papa potest declarare hoc jus, quod quando fit recompensatio majoris boni, potest dimitti minus bonum ad quod se quis obligavit. Sed hoc etiam non videtur verum: quia declarare jus non est novum jus facere, sed illud quod in jure erat, manifestare. Unde secundum hoc nunquam per dispensationem voti fieret non contra jus quod erat prius contra jus, sed solum quod videbatur contra jus, et non erat.
Et ideo aliter dicendum, quod in voto potest dispensari, etiam secundum quod dispensatio est juris relaxatio, ex aliqua legitima causa. Quia enim votum de illicito esse non potest, non autem licet subtrahere alicui quod ei debetur; ideo per votum alicujus non potest fieri praejudicium suo praelato, quin debeat ejus mandatis parere, cum fuerit opportunum; unde si praelatus videat expedire aliqua rationabili causa, vel propter ipsum qui vovit, vel propter alios, quod votum non servet, potest eum ab observatione voti deobligare, qui alias de jure obligatus erat.
Ad primum ergo dicendum, quod ad ea quae cadunt sub voto communi, non solum obligatur aliquis ex voto, sed ex lege naturali, et praecepto divino; et ideo ex parte ista est quod non possit habere dispensationem, sicut alia vota.
Ad secundum dicendum, quod observare votum durante voti obligatione, est de lege naturali; sed cessante obligatione voti, non est observatio ejus de lege naturali. Cessat autem ejus obligatio vel ex se, ut quando servatum vergeret ad deteriorem exitum; et tunc per declarationem superioris, si facultas petendi adsit, debet observatio voti praetermitti; vel ex auctoritate superioris, qui aliud magis necessarium judicat, et in voto dispensat. Nec tamen ex hoc homo mendacium incurrit, quod votum non servat in tali casu: quia homo de futuris debet habere pias conditiones adjunctas, vel explicite vel implicite, ut patet Jacobi 5.
Ad tertium dicendum, quod de voto continentiae est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod nullus potest dispensare; sed hujusmodi ratio diversa redditur a diversis.
Quidam enim dicunt, quod hoc ideo accidit, quia votum continentiae non potest praetermitti sine hoc quod ad contrarium voti aliquis delabatur, quod nunquam licet. Sed votum paupertatis potest praetermitti aliquo modo qui non directe erit contra votum, sicut cum aliquis habet pecuniam non suo, sed ecclesiae nomine. Sed hoc nihil est: quia sic votum de abstinendo aliqua die determinata a carnibus, non reciperet dispensationem, aut votum de peregrinatione; quod est absurdum.
Et ideo alii assignant aliam rationem, dicentes, quod hoc convenit, quia votum continentiae non recipit recompensationem melioris, eo quod non est digna ponderatio animae continentis: vel ideo quia per continentiam homo de domestico inimico triumphum capit, ut quidam dicunt: vel ideo quia per religionem homo perfecte conformatur christo. Unde in voto continentiae, quod in voto religionis includitur, et in aliis votis essentialibus religioni, non potest dispensari, ut quidam dicunt. Sed hoc etiam non videtur sufficienter dictum: quia bonum commune est multo melius quam bonum privatum, propter quod etiam homo interdum ab horto sanctae contemplationis removetur, quae optima pars est, judicio domini, Luc. 10, ut communi utilitati proximorum vacet.
Et ideo alii dicunt probabilius, si communis utilitas totius ecclesiae aut unius regni vel provinciae exposcerent, posse convenienter et in voto continentiae et in voto religionis dispensari, quantumcumque esset solemnizatum: non enim per votum potest se homo deobligare ab eo in quo tenetur alteri, ut dictum est; unde talis posset imminere necessitas quod posset alicui juste prohiberi ne continentiam aut religionem voveret; et eadem necessitate manente, potest etiam in voto dispensari jam facto.
Sed quia rationes in contrarium factae non recte procedunt; ideo dicendum ad quartum, quod bonum continentiae est multo dignius quam salus corporalis; et ideo periculum corporalis mortis non est sufficiens ratio ut in voto continentiae dispensetur; unde etiam non peccat in tali casu existens quod continentia videretur vergere in periculum personae, si continentiam voveat, praecipue cum possit illi periculo per alia remedia obviari; sicut non peccat qui propter aliquod opus virtutis se mortis periculo exponit.
Ad quintum dicendum, quod cum illis qui assumuntur a statu religionis in statum praelationis non dispensatur in principalibus votis religionis: quia illa quae possidere dicuntur, non suo nomine, sed ecclesiae, possident; unde nihil per hoc praejudicatur voto paupertatis; similiter nec voto obedientiae, quia obedientia respicit statum praelationis in altero cui obedire tenetur. Et ideo quod ille qui sub praelato esse desistit, non teneatur alicui obedire, non est ex hoc quod obligatio voti deficiat ex parte voventis, sed quia subtrahitur praelatio ex parte altera cui obedire tenebatur. Unde monachus, qui abbati obedientiam promittit, si ipse fiat abbas, non tenetur obedire alteri abbati, quia jam non habet abbatem.