Ad quartam quaestionem dicendum, quod in commutatione est quidam contractus, qui non potest perfici sine consensu utriusque partis; unde cum homo per votum deo se obliget, non potest fieri immutatio voti, nisi interveniat consensus ejus qui vicem dei gerit in terris, scilicet praelati; nisi forte unum votum ab alio includatur. Et quia votum religionis includit omnia alia vota tum ratione perpetuitatis, tum ratione obedientiae, qua homo voluntatem suam deo tradit, per quam sui et omnium dominus esse potest; ideo ille qui aliquod votum temporale fecit, potest non requisita alicujus praelati dispensatione religionem intrare non obstante voto praecedente quod ingressum religionis impediret, puta peregrinationis, vel alicujus hujusmodi. Si autem duo temporalia vovit, quorum utrumque est alteri compossibile, debet utrumque servare, nisi forte auctoritate superioris minus votum praecedens in majus sequens commutaverit.
Si autem secundum votum sit omnino incompossibile primo, debet servare majus, et de minori secundum arbitrium praelati satisfacere.
Ad primum ergo dicendum, quod votum terrae sanctae obligat hominem ad serviendum deo temporaliter, et quantum ad determinatum tempus; sed votum religionis quantum ad omnia, et secundum omne tempus; et ideo quodammodo est ampliatio voti magis quam commutatio.
Ad secundum dicendum, quod quia per introitum religionis homo moritur priori vitae, ideo illa vota quae vovit in saeculari vita explenda, non tenetur exsolvere ex quo religionem intrat, et praecipue quia singularitas in religionibus est periculosa, et onus religionis adeo gravat quod non manet eadem facilitas ad observandum votum quod in saeculari vita erat. Tamen quidam dicunt, quod debet praelato suo exponere, et ille pensatis conditionibus personae et voti, poterit cum eo dispensare.
Sed secundum alios hoc non exigitur; quia ex ipsa VI voti religionis a prioribus votis est absolutus rationibus dictis.
Ad tertium dicendum, quod perpetuum votum respicit omne tempus: et ideo non manet aliquod tempus post ejus expletionem quo possit aliud votum temporale impleri; sicut manet tempus ad implendum votum magis diuturnum post votum minus diuturnum; et propter hoc non est simile.