Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod duplex est scandalum; scilicet activum et passivum, ut ex dictis patet. Passivum quidem scandalum semper peccatum est; quia ille scandalum patitur qui aut a via dei ejicitur, aut saltem in via retardatur; quod non potest esse sine mortali vel veniali peccato. Activum etiam scandalum semper est peccatum, quia scandalum activum semper est aliquid, quantum est de se, quod natum est inducere alterum ad peccandum; et tale semper aliquam inordinationem habet vel ex genere actus, vel saltem ex circumstantiis personae, loci et temporis; et ideo semper est peccatum. Sed quandoque scandalum activum potest esse sine peccato alicujus scandalum patientis; quando scilicet aliquis, quantum est de se, dat occasionem ruinae, sed alius non ruit; quandoque etiam e converso est scandalum passivum sine peccato alicujus facientis scandalum, ut quando aliquis sibi sumit occasionem ruinae ex eo quod ab altero non inordinate fit.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est necessitas. Una absoluta; sive aliquid sit necessarium per se ipsum, sicut necessarium est deum esse; sive ex coactione alicujus causae exterioris, sicut violentum dicitur necessarium; et sic non est necessarium scandala evenire. Alia est necessitas conditionata, quae non repugnat voluntario; et sic necesse est scandala evenire necessitate conditionata ex tribus. Primo ex ipsa praescientia et praedestinatione divina, sicut dicimus: necesse est hoc esse, si deus praevidit; et talis necessitas non repugnat libertatis arbitrio; unde super hunc locum dicit chrysostomus: cum dicitur, necesse, non spontaneum potestatis destruit, neque libertatem electionis. Non igitur praedictio ejus scandala inducit, neque quia praedixit, hoc fit; sed quia futurum erat, propter hoc praedixit. Secundo ex inclinatione fomitis, sicut etiam dicimus quod necesse est peccare venialiter, quamvis sit possibile singula venialia peccata vitare. Tertio ex utilitate consequente, quam deus ex scandalis elicit, sicut omnia utilia dicuntur necessaria.
Ad secundum dicendum, quod secundum illam Glossam videtur quod Petrus non peccaverit volens passionem christi impediri: quia passio christi poterat et placere laudabiliter et displicere secundum diversa; et tunc scandalum sumitur large pro quolibet impedimento alicui praestito in via aliqua quam prosequi intendit.
Ad tertium dicendum, quod per se loquendo, scandalum activum est majus peccatum quam passivum, quia in unoquoque genere causa est potior effectu: tamen aliquando potest esse majus passivum quam activum, quando aliquis majoris ruinae occasionem sumit quam sibi detur; sicut etiam quandoque est passivum peccatum sine peccato agentis.
Quod autem Hieronymus dicit, intelligendum est quantum ad genus peccati, et non quantum ad quantitatem reatus; et tamen alia propositio falsa est, scilicet quod scandalum passivum non sit peccatum: quia ipsa impactio spiritualis quoddam peccatum est, inquantum est quaedam retardatio a via dei; et quamvis dicatur passivum scandalum, non tamen est omnino passio, sed quaedam actio.
Quia enim non potest sufficiens peccandi causa ab exteriori praeberi alicui, quasi cogens ipsum ad peccandum; ille qui scandalizatur, cooperatur agenti, et ideo peccat.