Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod scandalum passivum patitur aliquis dupliciter. Uno modo ex propria electione; sicut cum quis videns aliquem peccantem, eligit sequi eum ad peccandum; et sic non est perfectorum scandalum passivum; quia ipsi sequuntur principaliter christi exemplum, et praecepta dei, et rationis bonum; unde nullius exemplum contra praedicta sequuntur. Alio modo praeter electionem; sicut cum ex facto alterius alicui suboritur aliquis concupiscentiae motus, vel etiam tristitiae, aut irae, aut alicujus hujusmodi; et sic scandalum passivum potest esse quorumlibet perfectorum secundum statum viae. Sed quia principale moris electio est, ut philosophus dicit; communiter dicitur, quod scandalum passivum non est perfectorum.
Ad primum ergo dicendum, quod christus dixit Petro: scandalum mihi es, non quia ex facto ejus scandalizatus sit; sed quia Petrus, quantum in se fuit, aliquo modo ei scandalum dedit.
Ad secundum dicendum, quod grammatice loquendo, omnis activa convertitur in passivam; quia grammaticus non considerat substantiam actionis, sed modum significandi. Omne autem verbum activum significat actionem ut in alium transeuntem.
Sed considerando substantiam actionis, aliquando actio egreditur ab agente, et non pertingit usque ad patiens, quod habet in sua potestate recipere effectum agentis et non recipere; vel propter aliquod impedimentum interveniens; et ideo, realiter loquendo, in omnibus actionibus quae terminantur ad aliquid extra agentem, activa non convertitur in passivam, sicut est percutere, occidere, scandalizare, et alia hujusmodi. Sed amare et cognoscere sunt actus interiores animae, quae non progrediuntur ad rem extra nisi secundum quod est aliqualiter in ipso agente; et ideo in talibus, etiam realiter loquendo, semper activa in passivam convertitur.
Ad tertium dicendum, quod quamvis vir perfectus quandoque ex electione etiam aliquod veniale peccatum committat, sive ex proposito; non tamen eligit sequi aliquem in peccato etiam veniali, quia ista est valde levis causa peccandi; sed quandoque alia causa motus peccatum veniale eligit.