Utrum fidelis conversus possit uxorem infidelem dimittere, volentem cohabitare sine contumelia creatoris.
Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fidelis conversus non possit uxorem infidelem dimittere, volentem cohabitare sine contumelia creatoris.
Majus enim est vinculum viri ad mulierem quam servi ad dominum. Sed servus conversus non absolvitur a vinculo servitutis, ut patet 1 Cor. 7, et 1 timoth. 6. Ergo et vir fidelis non potest uxorem infidelem dimittere.
Praeterea, nullus potest alteri praejudicium facere sine ejus consensu. Sed uxor infidelis habebat jus in corpore viri infidelis. Si ergo per hoc quod vir ad fidem convertitur, mulier praejudicium pati posset, ut libere dimitteretur; non posset vir converti ad fidem sine consensu uxoris, sicut nec potest ordinari, aut vovere continentiam, sine consensu uxoris.
Praeterea, si aliquis contrahat cum ancilla scienter, sive sit servus sive liber, non potest propter diversam conditionem ipsam dimittere. Cum ergo vir quando contraxit cum infideli, sciverit eam esse infidelem; videtur a simili quod non possit eam propter infidelitatem dimittere.
Praeterea, pater tenetur ex debito procurare salutem prolis. Sed si discederet ab uxore infideli, filii communes matri remanerent, quia partus sequitur ventrem; et sic essent in periculo salutis.
Ergo non potest uxorem infidelem licite dimittere.
Praeterea, adulter non potest adulteram dimittere, etiam postquam de adulterio poenitentiam egit. Ergo, si sit idem judicium de adultero et infideli; nec infidelis infidelem, etiam postquam ad fidem conversus est.
Sed contra est quod apostolus dicit, 1 Cor. 7.
Praeterea, adulterium spirituale est gravius quam carnale. Sed propter carnale adulterium vir potest uxorem relinquere quantum ad cohabitationem.
Ergo multo fortius propter infidelitatem, quae est adulterium spirituale.
Respondeo dicendum, quod homini secundum aliam et aliam vitam diversa competunt et expediunt; et ideo qui moritur priori vitae, non tenetur ad illa ad quae in priori vita tenebatur; et inde est quod ille qui in vita saeculari existens, aliqua vovit, non tenetur illa, quando mundo moritur vitam religiosam assumens, perficere. Ille autem qui ad baptismum accedit, regeneratur in christo, et priori vitae moritur, cum generatio unius sit corruptio alterius; et ideo liberatur ab obligatione qua uxori tenebatur reddere debitum, et ei cohabitare non tenetur quando converti non vult, quamvis in aliquo casu libere id posset facere, ut dictum est; sicut et religiosus libere perficere potest vota quae in saeculo fecit, si non sunt contra religionem suam, quamvis ad ea non teneatur, ut dictum est in praecedenti dist..
Ad primum ergo dicendum, quod servire non est aliquid incompetens christianae religionis perfectioni, quae maxime humilitatem profitetur; sed obligatio matrimonii aliquid derogat perfectioni christianae, cujus vitae summum statum continentes possident; et ideo non est simile de utroque.
Et praeterea unus conjugum non obligatur alteri quasi possessio ejus, sicut domino servus, sed per modum societatis cujusdam, quae non congrue est fidelis ad infidelem, ut patet 1 corinth. 7; et ideo non est simile de servo et conjuge.
Ad secundum dicendum, quod uxor non habebat jus in corpore viri nisi quamdiu in vita illa manebat in qua contraxerat; quia etiam mortuo viro uxor soluta est a lege viri, ut patet Rom. 7; et ideo, si postquam vir mutat vitam moriens priori vitae, ab ea discedat, nullum fit ei praejudicium.
Transiens autem ad religionem, moritur tantum spirituali morte, non autem corporali; et ideo, si matrimonium sit consummatum, non potest vir sine consensu uxoris ad religionem transire; potest autem ante copulam carnalem, quando est tantum copula spiritualis. Sed ille qui ad baptismum accedit, corporaliter etiam, christo consepelitur in mortem; et ideo a debito reddendo absolvitur etiam post matrimonium consummatum. Vel dicendum, quod ex culpa sua uxor praejudicium patitur, quae converti contemnit.
Ad tertium dicendum, quod disparitas cultus facit personam simpliciter illegitimam; non autem conditio servitutis, sed solum quando est ignorata; et ideo non est similis ratio de infideli et ancilla.
Ad quartum dicendum, quod proles aut pervenit ad perfectam aetatem, et tunc poterit libere sequi patrem fidelem, vel matrem infidelem; vel est in minori aetate constituta; et tunc debet dari fideli, non obstante quod indiget matris obsequio ad educationem.
Ad quintum dicendum, quod adulter per poenitentiam non transit ad aliam vitam, sicut infidelis per baptismum; et ideo non est similis ratio.