Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in generatione carnali aliquis nascitur ex patre et matre; ita in generatione spirituali aliquis renascitur filius dei sicut patris, et ecclesiae sicut matris. Sicut autem ille qui sacramentum confert, gerit personam dei, cujus instrumentum et minister est; ita ille qui baptizatum suscipit de sacro fonte, aut confirmandum tenet, gerit personam ecclesiae; unde ad utrumque spiritualis cognatio contrahitur.
Ad primum ergo dicendum, quod non tantum pater ex cujus semine generatur proles, habet cognationem carnalem ad natum, sed etiam mater, quae materiam ministrat, et in cujus utero generatur; et ita etiam anadocus qui baptizandum vice totius ecclesiae offert et suscipit, et confirmandum tenet, spiritualem cognationem contrahit.
Ad secundum dicendum, quod non ratione instructionis debitae, sed ratione generationis spiritualis, ad quam cooperatur, spiritualem cognationem contrahit.
Ad tertium dicendum, quod non baptizatus non potest aliquem levare de sacro fonte, cum non sit membrum ecclesiae, cujus typum gerit in baptismo suscipiens; quamvis possit baptizare, quia est creatura dei, cujus typum gerit baptizans. Nec tamen aliquam cognationem contrahere spiritualem potest; quia est expers spiritualis vitae, in quam homo primo per baptismum nascitur.