Ad secundum sic proceditur. Videtur quod christi resurrectio non sit causa nostrae resurrectionis.
Posita enim causa ponitur effectus. Sed posita resurrectione christi non est secuta statim resurrectio aliorum mortuorum. Ergo resurrectio ejus non est causa nostrae resurrectionis.
Praeterea, effectus non potest esse nisi causa praecesserit. Sed resurrectio mortuorum esset, etiamsi christus non resurrexisset; erat enim alius modus possibilis deo ut homo liberaretur. Ergo resurrectio christi non est causa nostrae resurrectionis.
Praeterea, idem est factivum unius in tota una specie. Sed resurrectio erit omnibus hominibus communis. Cum ergo resurrectio christi non sit causa sui ipsius, non erit causa aliarum resurrectionum.
Praeterea, in effectu relinquitur aliquid de similitudine causae. Sed resurrectio, ad minus quorumdam, scilicet malorum, non habet aliquid simile resurrectioni christi. Ergo resurrectionis illorum non erit causa resurrectio christi.
Sed contra, illud quod est primum in quolibet genere, est causa eorum quae sunt post, ut patet in 2 metaph.. Sed christus ratione suae resurrectionis corporalis dicitur primitiae dormientium 1 Cor., 5, et primogenitus mortuorum Apoc. 1. Ergo sua resurrectio est causa resurrectionis aliorum.
Praeterea resurrectio christi magis convenit cum nostra resurrectione corporali quam cum resurrectione spirituali, quae est per justificationem.
Sed resurrectio christi est causa justificationis nostrae, ut patet Rom. 4, 25: resurrexit propter justificationem nostram. Ergo est causa nostrae resurrectionis corporalis.