Ulterius. Videtur quod vox tubae non sit causa resurrectionis nostrae. Dicit enim Damascenus: crede resurrectionem futuram divina voluntate, virtute et nutu.
Ergo cum haec sint sufficiens causa resurrectionis, non oportet ponere causam ejus vocem tubae.
Praeterea, frustra vox emittitur ad eum qui audire non potest. Sed mortui non habebunt auditum.
Ergo non est conveniens quod vox aliqua formetur ad resuscitandum eos.
Praeterea, si vox aliqua sit causa resurrectionis, hoc non erit nisi per virtutem divinitus voci datam; unde super illud psalm. 67, 34: dabit voci suae vocem virtutis, dicit Glossa, resuscitandi corpora. Sed ex quo potentia data est, quamvis alicui miraculose detur, tamen actus qui sequitur, est naturalis; sicut patet in caecis miraculose illuminatis, qui naturaliter vident. Ergo si vox aliqua esset causa resurrectionis, resurrectio esset naturalis; quod falsum est.
Sed contra est quod dicitur 1 thessal. 4, 15: ipse dominus... In tuba dei descendet de caelo, et mortui qui in christo sunt, resurgent primi.
Praeterea, joan. 5, 25 et 28 dicitur: qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei; et qui audierint, vivent. Haec autem vox dicitur tuba, ut in littera patet. Ergo etc..