Ulterius. Videtur quod resurrectio non erit noctis tempore. Quia resurrectio non erit donec atteratur caelum, ut dicitur job 14. Sed cessante motu caeli, quod dicitur ejus attritio, non erit tempus, neque dies neque nox. Ergo resurrectio non erit in nocte.
Praeterea, finis uniuscujusque rei debet esse perfectissimus. Sed tunc erit finis temporis; unde in Apoc. Dicitur quod tempus amplius non erit. Ergo tunc debet esse tempus in sui optima dispositione; et ita debet esse dies.
Praeterea, qualitas temporis debet respondere his quae geruntur in tempore. Unde joan. 14, fit mentio de nocte, quando Judas exivit a consortio lucis. Sed tunc erit perfecta manifestatio omnium quae nunc latent; quia cum venerit dominus, illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, ut dicitur 1 corinth. 4, 5. Ergo debet esse in die.
Sed contra, resurrectio christi est exemplar nostrae resurrectionis. Sed resurrectio christi fuit in nocte, ut Gregorius dicit in homil. Paschali.
Ergo et nostra resurrectio nocturno tempore erit.
Praeterea, adventus domini comparatur adventui furis in domum, ut patet Lucae 12. Sed fur in tempore noctis in domum venit. Ergo in tempore nocturno veniet. Sed veniente ipso fiet resurrectio, ut dictum est. Ergo resurrectio fiet tempore nocturno.