Ad quartum sic proceditur. Videtur quod mors non erit terminus a quo resurrectionis in omnibus.
Quia quidam non morientur, sed immortalitate supervestientur: dicitur enim in symbolo, quod ipse venturus est judicare vivos et mortuos.
Hoc autem non potest intelligi quantum ad tempus judicii, quia tunc erunt omnes vivi. Ergo oportet quod referatur haec distinctio ad tempus praecedens; et ita non omnes ante judicium morientur.
Praeterea, naturale et commune desiderium non potest esse vacuum et inane quin in aliquibus expleatur. Sed secundum apostolum, 2 corinth. 5, hoc est commune desiderium quod nolumus expoliari, sed supervestiri. Ergo aliqui erunt qui nunquam expoliabuntur corpore per mortem, sed supervestientur gloria resurrectionis.
Praeterea, Augustinus in ench., dicit, quod quatuor ultimae petitiones orationis dominicae ad praesentem vitam pertinent, quarum una est: dimitte nobis debita nostra. Ergo ecclesia petit in hac vita sibi omnia debita relaxari. Sed ecclesiae oratio non potest esse cassa quin exaudiatur.
Joan. 16, 23: quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Ergo ecclesia in aliquo hujus vitae tempore omnium debitorum remissionem consequetur. Sed unum de debitis quo pro peccato primi parentis astringimur, est quod nascimur in originali peccato. Ergo aliquando hoc ecclesiae deus praestabit, quod homines sine peccato originali nascentur. Sed mors est poena originalis peccati. Ergo aliqui homines erunt circa finem mundi qui non morientur; et sic idem quod prius.
Praeterea, via compendiosior est semper sapienti magis eligenda. Sed compendiosior via est quod homines qui vivi inveniuntur, in impassibilitatem resurrectionis transferantur, quam quod prius moriantur, et postea resurgant a morte in immortalitatem.
Ergo deus, qui est summe sapiens, hanc viam elegit in illis qui vivi invenientur; et sic idem quod prius.
Sed contra, 1 corinth. 15, 36: semen quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et loquitur sub similitudine seminis de resurrectione corporum.
Ergo corpora a morte resurgent.
Praeterea, 1 corinth. 15, 22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita in christo omnes vivificabuntur.
Sed in christo vivificabuntur. Ergo in Adam omnes morientur; et sic resurrectio omnium erit a morte.